boidea, imo, si e Camperi icone supra laudata rem judico, ossa
hujusmodi ti'ia adesse mihi videntur.
Phalanx -secunda septem constituitur ossibus, quorum quatuor
inferiora, ut in adultis, rotunda. Cel. Campeii icon ex-
hibet o c to , eorumque solum infimum rotundum.
Phalanx tertia sex constituitur ossibus, quorum tria inferiora
apparent rotunda. In animali adulto ossa sola duo infeiiora
reperio rotunda. Eundem in modum Camperum rem exhi-
buisse video, praeter quod septem in hac phalange ossa désignât.
Phalanx quarta quatuor constituitur ossihus: tribus inferio-
ribus rotundis, quarto supremo oblongo-ovato, in adultioribus
mox in os cubiforme transversim situm transeunte. Cel. Camperi
quoque icon quatuor exhibet ossa, quorum duo süperiora
oblongo-cuboidea in situ longitudinali, duo inferiora rotunda.
Phalanx quinta versus externum cubiti marginem ; sita duo-
bus solummodo constituitur ossibus, utrisque rotundis, quam
figuram os inferius situm et in adultis retinet, superius ‘autem in
ovatam transversim positam permutât.
Fig. 3.
Sterni fa c ie s anterior.
Sternum hie, non uti solet in foetu humano, tribus, sed
una sola constat cartilagine. 4 Quatuor in ipsa videmus nucleos
osseos, e quibus postea in adultis pars sterni ossea, ex uno
4) A lb in . Tab. IX. Fig. 65. sternum exhibet foetus immaturi, in cujus expli-
catione pag. 96. „Memorabile,“ ait, „quod praeter aliquot granula ossea, totum ex
una continua, eaque tenui et pellucente cartilagine consistât. “
eodemque constans continuo, efformatur. Bini autem quatuor
horum nucleorum juxta se sunt positi, bini superiores multum
majores inferioribus; e superioribus vero dexter, ex inferioribus
sinister est major. Ipsorum forma generalius sumta oblongo -
ovata est. Bini superiores primas inter secundasque siti sunt
costas, bini inferiores secundas inter tertiasque costas.
Procedente ossificatione plane diversam accipiunt ossa formant
sequenti figura exponendam.
Fig. 4.
Partes osseae sterni e Delphino Phocaena adultiori.
Partes binae superiores in regione ferme superiori et media
parte ossea intermedia sibi invicem junguntur; partes autem binae
inferiores prorsus coalitae videntur; neque minus partes
binae sinistrae contiguae sibi sunt invicem, dextrae autem ali-
qu'antum distant inter se. Caeterum omnes, ut in Fig. 3. inter
costas primas secundasque et secundas tertiasque superiores sunt
sitae.
Fig. 5-
Sternum Delphini Phocaenae fere adulti.
A sterno animalis plane adulti potissimum distinguitur inci-
sura in superiori ossis parte. Ut in plane adulto, ita et hie e
sex costis veris non nisi tres superiores ad osseam sterni partem
inseruntur, licet haec ipsa sterni pars ossea aliquantulum infra
locum descendat, ad quern costa tertia inseritur.