Jam ante decern abliinc annos operis huius initium feci; ab ipso
edendo plura me tamen alia detinuerunt negotia literaria. Per
quod temporis spatium operis non solum rationem atque elen-
chum, sed ipsas quoque tabulas aeri inscriptas cum amicis plu-
ribus, qui in hoc doctrinae genere maxime inclaruerunt, ex
quibus virorum B lumen b ach ii, Söm m e rr in g ii, C u vie ri,
R u d o lp h i, T ied em an n i, T r e v ir a n i celeberrima nomina
hie allegasse sufficiat, communicavi. Sola autem haec eadem
nomina documento sunt, assensus horum virorum non nisi pro
veris sincerisque accipi a me potuisse.
Quern autem in edendis hisce tabulis mihi finem proposuerim,
eum titulus sufficienter indicat: editurus enim sum Iconés ad
illu s tran d am anatomiam comparatam, easque rariorum
maxime animalium, quorum corpora inspiciendi rarissima in
nostris regionibus paucis tantum datur copia. A cetaceis igitur
incipiendum putavi, utpote quorum partes paucissimae eaeque
2