T A B U L A V.
Larynx et bronchi Delphini Phocaenae.
In describenda hac hujus animalis parte, omni attentione dignis-
sima, situm naturalem, qui quidem est horizontalis, servandum
putavi, ita ut cartilago tbyreoidea deorsum, cartilagines autem
arytenoideae et epiglottis sursum et antrorsum spectent, id quod
facile concipies oculis tabulam ita collocans, ut cartilago thy-
reoidea A. in Fig. i. recta tibi obvertatur.
Cartilaginis thyreoideae, quam magnam in hoc animali.con-
spicimus, partes laterales non, ut in homine multisque aliis ani-
malibus, in marginem conferuntur subrotundum, sed arcum
constituunt, cujus pars anterior a superiori ad inferius est excavata.
Pars bujus cartilaginis anterior est crassior posteriori. Margo
ipsius anterior in rectam fere protenditur, margo posterior
apicem format obtusum. Cornua anteriora sunt brévia, poste-
riora vero elongata, eaque in extremitatibus anterioribus latiora,
in extremitatibus posterioribus angustiora. In utroque horum
cornuum, quae appendices cartilaginis thyreoideae laterales opportune
appellari possent, quaternös conspicimus margines: anteriorem
incurvatum, pluribus distinctum protuberantiis; supe-
riorem, qui protuberantiam ex parte media emittit; posteriorem
paullulum emarginatum; inferiorem cum curvatura sat magna
concava.
Cartilaginis cricoideae pars inferior ramos constituit duos
sat latos, longos, retrorsum descendentes, qui, ubi convergunt,
separati apparent. Utriusque rami marginem superiorem conca-
vum, inferiorem convexum videmus. Cartilaginis pars superior
(sive ipsum cartilaginis corpus) est lata et sursum paullulum con-
vexa, retrorsum in planitiem transiens, ab anteriori ad posterius