rarius hucusque sunt delineatae. Quam ob caussam sequentis
quoque fasciculi materia anatomicam eorumdem animalium stru-
cturam exbibebit. — Partium vero delineatarum non fusiores
descnptiones, sed succinctas, quales ad intelligendas tabulas
sufficient, solummodo explicationes sum daturus.
Pronunciasse hoc loco desiderium liceat, ut eximium P e tr i
Camper opus de cetaceorum structura anatomica, claram sane
lucem de re scrutatu cognituque dignissima sparsurum, tandem
edatur a viri immortalis filio Adriano Camper, viro cum de
omni scientia naturali, turn maxime de anatomia comparata
summopere merito.
Tabulae ïam editae priores si bene ab artis peritis exceptae
fuerint, alterum ipsarum fasciculum, velbinos quotannis, parabo
edendos, iique emtoribus, quamvis paucis forsan futuris, modico
pretio tradentur, utpcrte utroque nostrum, amico meo Goeschen,
bonorum omnium aestimatione dignissimo, et me ab omni lucri
cupidine alienissimo.
B rem a e ,
die decimo Februarii,
C I D I O C C C X V I I I .
I. A. A L B E R S.
T A B U L A I.
B a la en a e B o opis (la Jubarte des Basques) sceleton.
Petrus Camper, buc (Bremam) profectus, ut huius animalis
caput in usum operis sui supra laudati delinearet, Balaenam Phy-
salum esse censuit. At pectus animalis sulcatum, diligenti deli-
neatione accurate descriptum, Balaenam esse Boopem, citra
omnem ponit dubitationem.
Captum vero animal anno 1669. die 8vo Maji in altero Visur-
gis alveo prope portum Vegesack, mox Bremam est translatum.
Magna ipsius imago oleatis coloribus primum est picta et deinde
sceleton praeparatum; utrumque vero in curia Bremana suspensum.
Imago pristinum adhuc retinet locum; sceleton autem
in museo societatis pbysicae ndstrae asservatur, in quod inter
Gallicam nostrae urbis occupationem est transpositum.
Fuit autem
Longitudo totius animalis, ped. 29
Distantia inter os et oculum, . — 5
Longitudo pinnae anterioris, . — 3
Latitudo caudae, . . . . . — 9
Maxime dolendum est, hocce sceleton non solum pluribus
ossibus esse mancum, sed totum quoque, ut primo docemur