IQ
exhibitae confers, magnam in hac quoque re esse varietatem
doceberis.
Funiculus umbilicalis brevis est et, ubi in abdomen inseri-
tur, tenuior. In interna facie particulae chorii, quae funiculo
adhuc adhaeret, vasa vides sanguifera quinque, quorum tunicae
crassiores et quorum lumina ejusdem sunt magnitudinis.
Penis haud ita magnus perlongam tarnen habet glandem in
cujus extremitate anteriori conspicitur fovea, ex qua tuberculum
prominet coniforme, in cujus apice extrema urethra aperitur.
Caeterum hujus partis delineatio ei, quam B u ffo n 9 de ipsa
exhibuit, plane similis est
Ani apertura perparva in abdomine prope caudam, 4f poll.
Rhen, a caudae apice extrema, est sita.
Dentes et plures molares, et duo illi parvi acutique, quos
Cel. C u vie r 10 in osse manatorum juniorum intermaxillari repe-
rit, per gingivas digitis sentiri tangique possunt.
9) B u f f o n 1. c. Planche 56. Fig. 6.
10) C u v ie r , le regne animal; a Paris 1817. Tom. I. p. 274.