aliquantulum concava apparens. Per mediam hancce partem
superiorem ab anterlori ad posterius crista percurrit paullulum
elevata, antrorsum elatior, Margo anterior concavus est, nec
nisi e media parte parvam emittit protuberantiam. Margines
laterales quoque sunt emarginati.
Junctura cartilaginum tbyreoideae et cricoideae parum est
firma; cartilago enim thyreoidea extremitatem cornu posterioris
in cartilaginis cricoideae marginem lateralem emarginatum pro-
tendit, ut in ipsius parte inferiori telä cellulosä firmetur.
Cartilagines arytenoideae sunt longae angustaeque, et sur-
sum antrorsumque vergunt. Bases ipsarum sat latae et excavatae
a latere et paullulum superius ad cartilaginem cricoideam appli-
cantur; extremitates autem ipsarum anteriores invicem sibi jun-
guntur eoque spatium efficiunt trianguläre, quod simplici clau-
ditur membrana.
Epiglottis est cartilago fortis et longa, quam tela cellulosa
firma margini cartilaginis thyreoideae anteriori, membrana autem
sat lata in utroque latere cartilaginibus arytenoideis jungunt.
Cartilagines vero has arytenoideas epiglottis tecti fere in modum
obtegit, margines suos supra illarum cartilaginum margines pro-
tendens, id quod distinctius fere conspicio in larynge Mono-
dontis N a rhw a l, quern jam coram video.
Cartilagines arytenoideae cum epiglottide pyramidem effor-
mant, vel potius canalem, in cujus orificio superiori membrana
pituitaria epiglottidem circumvestiens quasi labium efficit cras-
sum, tumidum, ad cartilagines autem arytenoideas labio fisso
est simillima.
Glottis in his animalibus est permagna; trachea autem per-
brevis annulis integris, quorum plures invicem quasi confluunt;
constituitur. Pars tracheae inferior teretiuscula, superior pau-
xillum planior apparet.
Trachea, priusquam in duos discurrit ramos majores, e
latere dextro bronchum emittit magnum ad pulmonem dextrum,
quem (bronchum) primus in hoc quidem animali Cel. vidit
Baer, 1 Professor anatomiae Regiomontanus promeritissimus,
licet jam prius ipsum delinearit Bon na terre 2 unä cum Del-
phini D e lp h in is trachea, quae cum multis aliis hujus animalis
partibus praeparatis in hos usque dies asservatur in collectione
zootomica A lfo rd ie n s i splendidissima et in qua hanc partem
ante paucos vidi menses, et licet jam Cel. M e ck e l 3 et post
ipsum Cel. R u d o lp h i 4 eandem partem in pluribus viderint
animalibus ruminantibus et in Su e S c ro fa , utpote quorum ani-
malium, ut D e lp h in i Phocaenae , pulmo dexter est amplior
sinistro.
Ramus tracheae 'sinister in hoc animali, contra ac in homine,
amplior est et, postquam-pulmones intravit, mox iterum divi-
ditur in duos ramos satis amplos. Ramulos bronchiales, quo-
usque persequi per pulmones discurrentes potui, plane cartila-
ginosos et ipsorum lumina ubique rotunda vidi.
Fig. 1.
L arynx a la te re visas.
A. C a rtila go thyreoidea .
a. Cornu ipsius anterius.
b. r— — posterius.
1) Berichte von der Königlichen anatomischen Anstalt zn Königsberg; zweiter
Bericht von R. Fr. Burdach und R. E. von Baer; Leipzig i 819* Pag* 45*
2) Tableau encyclope’dique et methodique des trois re’gnes de la nature; Cetologie;
ä Paris 1739- 9- Fig. 3-
3) C u v ie r ’ s Vorlesungen über vergleichende Anatomie; a. d. Französischen mit
Zusätzen von I. Fr. M e c k e l, Leipzig 1810* B* 4* Pag* J53* in nota.
4) L. W o l f f praeside R u d o lp h i , Diss. anat. de organo vocis mammalium
Berolini i8 12> 4* Pa»* 33»