supplevi. — Quae V iv en ti pro meritis declarabatur vene-
ratio, erroris, si quis in hoc opere obvenerit, veniam praestat
Mortuo.
Bremae Calendis Maji
T A B U L A IV.
M ana tu s Am er i c anus.
M a n a t i Amer ican i, animalis et in ditissimis collectiombus
zoologicis raro obvii, cujus foetu bene servato in museo zoo-
graphico societatis pbysicalis nostrae gaudemus, non nisi duae
mihi innotuerunt icônes, quarum priorem exhibent Caroli Clu-
sii Exoticorum Lib. X., quibus animalium, plantarum, aroma-
tum aliorumque fructuum historiae describuntur; Antverp. i 6o5.
fol. c. figg. lib. VI. cap.. 18- pag^i 33- Facta est ad animal pul-
lum, i6f pedes longum, arte infarctum et vérosimihter idem,
quod ad hunc usque diem in theatro anatomico Leidensi servatur.
Alteram, quam novi, manati iconem exhibuit B u ff on in
Histoire naturelle etc. à Paris; 4- Tom. XIII. planche 57- Foe-
tum monstrat io|pollices longum. Est quidem in universum
fida, sed minis parva et contracta , ita ut formas animalis cha-
racteristicas sat dilucide exprimere nequeat.
Delineationem igitur ejusdem, ac animalis est, magmtudinis
exhibendam censui, partium autem extemarum dimensiones non
indicavi, utpote cum ex ipsa figura desumi facile queant.
Exhibebit autem descriptio mea parum novi illi, qui ipsam
comparaturus est iis, quas B u ffo n 1 et maxime C u vie r dede-
1) B u ffo n , 1. c. p. 425 — 430-
2) C u v ie r , in Annales du Muséum d’histoire naturelle; à Paris 1809. Tome X