quod, si os haud ita multum aperueris, propter ipsius figuram
longiusculam pro ipsa lingua habere facile posses.:
Nullum, praeter manatum, novi animal, quod linguam
ab angulo maxillae inferioris adeo remotam habeat. Est autem
lingua immobilis, satis torosa, antrorsum obrotundata et papil-
lis con icis valde prominentibus consita.
Neque minus in parte oris anterioris superiori corpus con-
spicis farciminosum et pone hoc verum demum palatum papillis
magnis conicis copsitum. Est autem corpus hocce farciminosum
superius multo minus inferiori.
Ore clauso pars corporis farciminosi palatini sive superioris
anterior in fossulam, quae inter marginem labii inferioris internum
et inter corpus farciminosum inferius interiacet, insinuari,
corporis autem eiusdem farciminosi palatini pars posterior in
partem corporis farciminosi inferioris anteriorem demitti et ap-
plicari videtur.
Oculi in superiori capitis parte siti, multum a se invicem
distant.
Meatus äuditorii externi apertura est minima et rectam
ferme lineam cum superiori maxillae inferioris margine servat;
paullulum plus retro, ac oculus est sita.
Collum, eidem parti animalium consimilium, praesertim
Phocae v itu lin a e et T r ich e ch i Rosmari; collatum, per-
breve apparet, in truncum crassum, teretem et carnosum trans-
iens. Maximus autem corporis ambitus est, ubi funiculus umbilicalis
inseritur; debinc ad caudam usque, in quam finitur,
sensim decrescit et angustatur.
Cauda a corpore crassior et in facie superiori convexior incipit;
mox vero latior et planior evadit, magis magisque compla-
natur et in finem exit satis rotundum, cujus pars extrema par-
vam habet incisuram.
Extremitates anteriores in universum iis cetaceorum sunt
consimiles; at in eo tamen, ut bene monet Cel. C u v ie r ,5 multum
et sensibiliter différant, quod in manato multo sint mobi-
liores, quod, ex quibus constant, ossa singula per integumenta
communia sentiri contrectarique possint, 5 et quod haec ossa
ad exponendam haram extremitatum formam in manato magis
opitulentur ac in cetaceis, uti ex icone, quam Cel. Cuvier 7
de hujus animalis sceleto edidit, iconi meae compara ta, facile
elucescit.
In inferiori extremitatis anterioris dextrae margine quatuor
conspicis ungues, utpote cum pollex ungue careat. Prominent
autem hi ungues perparum extra cutem.
In extremitate anteriori sinistra non nisi très ungues sunt
conspicui. Quam quidem numeri in unguibus artuum pinnifor-
mium sive pinnarum pectoralium varietatem Cuvier 8 quoque
indicavit, qui in manato multum juniori non nisi duorum unguium
rudimenta, et in foetus pinna pectorali altera très ungues,
in altera autem pinna non nisi unum eumque perparvum repe-
rierat unguem. — Magnitudinis autem varietatem in icone mea
accurate indicandam curavi, quam si descriptioni a Cel. Cuvier
5 ) Annales 1. c. p. 283.
6) Idem iam observavit Cel. Buffon 1. c. p. 4a5*
7 ) I. c. Planche 19. Fig. 1.
8) 1. c. p. 284.