T A B U L A VII.
Paucissima, nisi nulla, cum, quoad equidem noverim, de
cetaceorum osteogenia hucusque innotuerint, Laud iniquos acce-
pturos esse spero zootomos, quas jam cum ipsis communico
scapulae, pinnae et sterni e D e lp h in o Phocaena recentissi-
me nato icones ossificationem subinde fientem perclare demon-
strantes. Ossium plurium, praesertim vero supra dictorum, os-
sificatio in hocce animalium genere, uti e pluribus variarum
aetatum sceletis judicare cogor, pertarde fieri videtur.
Fig. i.
Scapula dextra.
Conferentibus bancce figuram cum ilia, quam immortalis
A lb in u s de scapula foetus humani maturi exhibuit, 1 facile ap-
parebit, in maturo D e lp h in i Phocaenae foetu easdem ac in
bumano partes esse cartilaginosas osseasve.
a. Basis scapulae s. margo posterior s. inferior; multum incurvatus.
b. Acromion, extremitate suprema cartilaginosa nec, ut in
homine, finem spinae scapulae, superiori scapulae mar-
gini propius jacentis, formans, sed in media magis scapula,
fere perpendiculariter, at pauculum tamen recuri
) B. S. Albini icones ossium foetus humani j accedit osteogeniae brevis histo-
ria; 0 . B. 1734. 4. Tab. XIII. Figgt 118» 119, 120.