
Filamenta subulata , alba, apice incurvula , basi cir-
cum circa dense barbata, villis patentibus, albis, sub
lente crebre articulatis. Antheræ pallidissime flavæ , et
fere albidæ, loculis longitudinaliter unisulcatis, apice
filamenti interpositivo connexis . Ovarium ovoideum,
insidens circello glandulari , luteo, utrinque in glan-
dulam globulosam extuberante. Stilus filiformis, teres,
crassus, staminibus longior, superne incurvulus . Stigma
capitatum, hemisphæricum , papillis tenuissimis
echinulatum, luteolo-virens. Bacca globosa, grandis in
genere parvi pomi instar, obtusa, levis , glaberrima ,
calyce multo major, et longior, matura lutea, et cum
jucunditate quadam graveolens, odore caput tentante
. Reliqua generis.
Prætermisi Synonyma Allionii, Collæ, Marzarii, Pollinii,
Halleri , Gaudinii, aliorumque, quia hæc desumpta
fuerunt ex plantis suppositis, vel cultis, nunquam e
spontaneis in locis, quae ab his Auctoribus indicantur,
ubi stirps nullimode occurrit. Unus Naccarius reperit
spontaneam in sylvaticis agri Clodiensis, sed pauca
quantitate, ita ut suspicio esset, ne illuc inlata fuisset.
Nuperrime vero illustris Mutius Tommasinius, et amicus
Biasolettus me monuerunt in litteris, plantain hanc
sponte, et copiose nasci in Dalmatia in valle Straucia
territorii Rhagusini, unde semina obtinuerunt a Ru-
brizio , imo Tommasinius addidit, Dalmatas uti foliis
ejus loco Nicotianæ, et sæpe miscere cum pulvere Ni-
cotianoe (Tobacco), ut ilium adultèrent. Quare nil mi-
rum , si eadem a Dalmatia proxima Fossam Clodiam
usque pervenerit. Interea lætabimur , locum natalem
ejus tandem aliquando detectum fuisse non in alpinis
nostris , ut circulatores hactenus venditarunt, sed in
locis sive montanis , sive demissis mari propinquiori-
bus, prout aliarum specierum hujus generis est. Itaque
patria Mandragorarum omnium est ora circummediter-
ranea, quam Solanaceis nonnullis antea occultæ ori-
ginis favere jam supra demonstravimus.
a. M a n d r a g o r a officinarum: foliis ovatis, primis obtusis,
reliquis acuminatis ; laciniis calycinis lanceolatis, bac-
cam oblongam æquantibus.
M. officinarum Sp. pl. ed. i. p. 181. Bert. Vir. Bon. veg.
p. 6., et Comment. De Mandr. p. io. n. a. tab. a. Guss.
Pl. rar. p. 104.,* et Fl. Sic. prod. i. p. 267.,* et Sup. 1.
p. 6j .*
M. autumnalis Spreng. Syst. veg. î.p . 699. n. a. non Bert,
Atropa Mandragora Sp. pl. ed. a. p. 25g. Sibth. et Smith.
Fl. Grcec. prod. 1. p. i 53., et Fl. Grcec. 3. p. 26. tab. a3a.
excl. nonnul syn. Ab Ucr. Hort. Pan. p. 101.
A. Mandragora ß Willd.Sp.pl. 1. par. a. p. 1017.Lamk.
Enc. bot. ed. de Pad. tom. 1. par. a. p. 2.91.
A. Mandragora faemina Bull. Herb, de laFranc, tab. 146.
Mandragora Ligoz. Codex pict. in Mus. numism. Flor,
fol. 38. fig. pulcherr.
G(iSax.ta( Diosc. lib. 4- cap. 74.
Mandragoras genus alterum ex Sicilia advectum, foliis
Lactucae Ccesalp. De pl. lib. 5. cap. 2^. p. ai6.
Mandragora faemina flore caeruleo Barrel. Ic. 29. male
calyce abbreviate.
M. major autumnalis , foliis longis subasperis crispis,
et ad oras undulatis, floribus violaceis vel ex caeruleo
purpurascentibus, fructu... Mich. Cat. hört. Cces. Fl.
p. 62. n. a.
M. minor autumnalis, foliis betaceis subasperis, flore
majore ex caeruleo purpurascente, fructu exiguo ovato
et odorato Mich. I. c. p. 62. n. 3., etp. i 54-
M. fructu rotundo G. B. P. rectius oblongulo Cup. Sup.
alt. p. 63.
M. faemina Castell. Hort. Mess. p. i 4-
M. foliis asperis, fructu parvo, ovato, acuminate, floribus
violaceis Hort. B.om. 1. tab. 2.
Ital. Mandragola femmina Bert. Com. de Mandr. p. 11.
Offic. Mandragora5 radix Lin. Mat. med. p. 3o. n. 88.
Perenn. Habui e x litore Crotonis in Calabria ab Eq. Pa—
r o l in io , ex Sicilia , ubi copiosa , ab Eq. G u s s o n io .
Floret a solstitio autumni ad initium Octobris, inter-
dum bifera, idest aprili iterum florens.
Differt a praecedente notis sequentibus. Radix minor, ex-
tus nigrescens, intus alba. Folia minora , prima obtusa,
reliqua acuminata, ex glauco viridia, supra nitida, sub-
tus pallidiora, plus minus hirta, ciliata, longius petio-
lata. Scapi apice exquisite pentagoni, viridi-purpuran-
tes. Calyx hirsutus, laciniis lanceolatis, acuminatis ,
margine crispulis, nervo medio insigni diremptis, re-
ticulato-venosis. Corolla grandis, calyce fere triplo longior,
dilute violacea, speciosa, extus hirsutula; ejus la-
ciniae oblongo-obovatae, dorso prope basim trinerviae ,
reliqua parte reticulato-venosae 5 lineae tres albae in basi
faciei superioris respondent nervis dorsalibus lacinia-
l’um. Stamina filamentis ascendentibus, apice incur-
vulis, basi villo multo, albo, articulato antice barbatis,