
608
Borioniæ in paludibus S. Gabrielis al Camerone , ubi
copiosa . Observavi Ravennas prope pinetum Monal-
dini, et in agro Ferrariensi . Habui ex palustribus
Mantuanis a S. Giorgio, et Migliaretto a B a r b ie r Io ,
ex incultis Bassanensibus a M o n t in io . Floret ab Junio
in autumnnm .
Simillima prascedenti, sed altior, ramosior, vere arbuscu-
læformis, ramis numerosis , sparsis , patulis , dichoto-
niis . Capsula quoque major, tota dense echinata, spi-
nis subæqualibus , numerosioribus , tenuioribus .
Yarietas ß differt tantum caule, et corollis violacels, et
statura plerumque minore^.
If sus . Præstat viribus contrastimulantibus . Medici - usi
sunt præsertim in mania, et in nevrosibus inveteratis,
sed suspecta, venenata, caute adhibenda . Antidotum
ei est acidum aceticum, vel citricum .
Observ. Fabius Columna primus post renatas litteras per-
tractavit de Datura Stramonio L., figuramque ejus de-
dit 1. c. Interpretatus autem est contra sententiam alio-
rum commentatorum , plantam hane esse verum Strj-
cnon manicon Dioscoridis, pariter ac Thlaptal Hernan-
dezii in Mexico rëpertum , de quo notitiam acceperat
a Leonardo Antonio Recchio, cui scripta Hernandezii
enucleanda, et contrahenda concesserat Phil ip pu s II.
Hispaniarum R e x . Hac de causa idem Columna non
dubitavit asserere, Daturam Stramonium esse plantam
exoticam,at contradictione manifesta; nam, si erat
Strycnon manicon Dioscoridis, ex America longe post
Dioscoridem detecta proficisci non poterat.Post editum
Phytobàzanon prodiit opus Hernandezii, et Recelai Aca-
demicorum Lynceorum cura , in quo habetur figura Da-
tulæ, sive Thlaptal, ut videre est in Hernand. Rer.
med. Nov. Hisp. thesaur. p. 378. Atqui Linnæus dece-
ptus ab iis, quæ Columna 1. c. tradiderat, ' originem
Americanam tribuit Daturoe Stramonia in Hort. Cliff.
p .55.,et Thlaptal Hernandezii pro synonymo ejus adhi-
buit. Sed cum Thlaptal hoc juxta verba ipsius Hernandezii
1. c. sapore , ac odore insigni careat, et fructu
obrotundo polleat, nequit profecto pertinere ad Daturam
Stramonium, quæ foetidissima usque ad nauseam
es t, et habet fructum oblongum . Id postea Linnæus
persensit,et synonymon Hernandezii suppressit in utra-
que editione Sp. pi., rectius forte ammandandum ad
Daturam ceratocaulam W. Retinuit tarnen Américain
pro patria Daturoe Stramonii, et tunc forte Virginiam
intellexit, si id conjicere licet ex Gronoviano synonymo
in utraque Sp. pi. editione adhibito . Verum neque
Virginia est locus natalis hujus plant*, imo novimus
ex recentiori, et exactissima Torreyi Flor, of the north,
and middl. sect, of the 'Unit. stat. vol. 1. p. a3a. illuc
ex alienis oris fuisse perlatam. Ex quibus omnibus evidenter
patet, patriam Americam, quam auctores omnes
a Recchio, Columna, et Lkinæo tribuunt huic speciei,
esse rem prorsus commentitiam . Sed unde venit? An
ex India orientali ? Id profecto non Constat ex scri-
ptoribus, qui primi pertractarunt de rebus naturali-
bus Indiæ oriental is, ut videre est in Acosta Trattat.
della Hist, nat.e virt. delle drog.,nec non in Hort. Ma-
lab., apud quos agitur tantum de Datura Metel, et
de duabus aliis Daturis parum notis, sed a Datura
Stramonio certe diversis . Quod si nos animadvertamus,
peregrinatores botanicos reperisse hane speciem in oris
Africæ septentrionalis Desf. Atl. 1. p. 187., et in Gras-
cia Sibth. et Smith. Fl. Græc. prodr. 1. p. i 5a., videre
mihi videor, locum natalem hujus stirpis esse oram cir-
cummediterraneam, unde planta ad alias terras migravit;
3 . D a tu r a Metel: pubescens; foliis ovatis, acutis, sub-
integris ; capsulis globosis , cernuis, breviter, remote
echinatis .
D. Metel Sp. pi. a56. Ab Ucr. Hort. Pan. p. 98. Gass.
F l. Sic. prod.i. p. a65.,* et Sup.i. p. 60.* Moris. Stirp.
Sard, elench. fasc. 1. p. 33.*
Noce Metella Matth, ed. Valgt. rm.i585. tom.i.p. 3oi.fig.
Hippomanes Cratevas Anguill. Sempl. p . a34- sub capite
de Nuce Metella ,
Malum spinosum Coesalp. De pi. lib. 5. cap. 17. p. a,ia.
Stramonia Fuchs. Hist. pi. p. 690. fig.
Ital. Mela spinosa. Noce Metella Targ.Tozz. Diz. heft. a.
p. 89.
Offic. Daturoe semina Lin. Mat. med. p. 39. n. 85.
Ann. Habui ex Sicilia in arenosis prope Messanam ab
Eq. Gussowio, et ex Sardinia juxta Flumendosa Bal-
lau a Prof. M orisio . Floret vere.
Differt a præcedentibus, quia tota pubescit. Folia sunt
grandiuscula , inæqüalitér cordato-ovata , acuta , aut
acuminata, subintegra. Capsula globosa, cernua, echi-
nata, spinis brevibus, inter se remotis.
Observ. Commefitatores fere omnes habuerunt hane pro
Solano maniüco Dioscoridis, et pro Nuce Methel Avicennas.
Ideo prima omnium innotuit Botanicis . Ejus
Flor. Ital. T. I I . 3 9