
glebae cuftodiam , quàm Draconibus & monftris, non
Viris fortibus Mythologi inter fabulas committebant.
Avara cupiditas eft,id folùm fedari,quod non tam ulum,
quàm ufuram iàpit : Servile, mercenarii,non animi libe-
ralis & ingenui confilium, culinaria quasftuof« oecono-
miae machinatio, Lycasa Sapientum in Mercatprum ta-
bernas, & mechanicorum officinas convertere, & pulpita
Eruditorum mutare in menfas Numulariorum. Non
hi Boni Veri finceram indolem perfpedam, habent, quod
non fola utilitas,fed jucunda honeftas, & honefta jucun-
ditas amabile facit. Unde Bonarum Artium ftudiofi mi-
nimè vocantur,fordida lucri, & defideratas utilitatis man-
cipia, fed nobiles animae,quae ad purifflmam, quae ex
fcientia nafèitur, voluptatem percipiendam, ipsà rerum
icibilium & operae laudabilis honeftate indudi, Vires,&
non raro fumptus fuos impendunt.
Eft honeitas totius Ethicae Chriftianae Cos, & omnium
virtutum moralium norma ac anima, fine qua in vi-
tia tranfeunt vel aperta, vel larvatae virtutis involucro
palliata. Quis autem adionis humanae finis-honeitior
excogitari poteil, ilio,quo ex mirandis naturae efFedibus
veluti per totidem gradus ad agnoicendam Creatoris po-
tentiam afcendimus, & elevarne ? Maxima funt Autho-
ris Naturae miracula, folem oriri indies, 8c occidere, &
cum reliquo fiderum & ccelorum, quibus continentur,
ambitu, ordinatiifimo & nunquam perturbato curfu ter-
rae circumvolvi ; Terram ex minimis diverfiffimisque
fementibus, herbas, plantas, flores, frudus, filvàsque va-
ftiilìmas non deficiente foecunditate producere,itatas effe
temporum & tempeftatum alternantium vices,ire & redire,
fontibus nunquam arefcentibus flumina, innumera-
rum animantium fpecies terrà marique, ac inter regiones
aereas confèrva« & propaga«, & id genus fèxcenta alia,
quae cum obvia fìnt,& quotidiana, non apud ingratum
folummodò vulgus, fed apud peritiores etiam, at Dei
oblitos,
-fl
|
S P E C I M E N P R I M U M . r 3
oblitos, ex fuà frequentià ita viluerunt,ut inter miranda
Conditoris opera aegrè admodùm numerentur. Damna-
bill huic mortalium vecordiae remedium allatura Dei Sa-
piefitia, ex abfconditis potenti« fuse thefauris, & incogni-
tis terrae Gazophylaciis, Virorurri proborum & folertium
ftudio, nova indies Naturae Daedalas prodigia vel porten-
ta in lucem protrahit, quibus inefcata humana curiofitas,
dum fingula perluftrat,& infolità No vitate perculsà,at-
tonitis oculis animisque contcmplatur, fènfim fupra fè
ipfam erigitur,& tandem ad Creatoris, Cujus effedricem
Dexteram in fimilium genefi agnofèere cogitur.Thavma-
turgam virtutem depraedicandam 8c adorandam honeftif
fimo 8c fandiffìmo aflultu exfurgit. Elorum è numero
Lapides figuratos effe,fi non omnes,complures faltem,
atquè eos praecipuè, quos Franconia noftra, & Ager Her-
bipolenfis parit, tanto faciliùs palam fiet,quò difficilio-
rem explicatu eorundem originem, & humanis rationibus
altiorem effe, in ipfo decurfu praefentis Diffèrtationis de-
monftrabimus.
Jucunditatem ftudii Lithologici fi defideres,pidoriam
& iculptoriam,nobiHffìmasArtes attende : Harum beneficio
rerum emortuarum & praeteritarum imagines refti-
tuuntur, & vix non immortalitate donantur, obli violò
tempori fubducuntur, heroum, parentum, amicorum, <5c
charorum vultus, ac fuis è cineribus à putredine vindican-
tur, eriguntur V irtuti& Meritis trophaea & cololfi,ho«
ti, palatia, port« & viae publicae ad amoeniffìmam oble-
dationem exornantur. Simili artificio operans Natura
utitur, & licet inter receffiis &; cavernas fnontium nec co-
loflàeum tibi aut Pantheon aperìat, lediffimam tamen
Iconolithorum congeriem nil tale faepiùs opinanti offèrt,
quam nec inter Mufaica aevi prioris & artfs penè extindae
opera,nec inter hortenfium cryptarum fidiles cameras,
nec inter pyramidum /Egyptiarum hieroglyphicas fèulp-
turas reperies. Hic forma mirabllis rudibuS faxis pretium
D faciti