Grig nano, et Contooello a T ommasinio, ex Etruria in
collibus del Ponte a Sieve, et in monte Rinaldi, et Ce-
ceri prope Fesulas a Prof. A nt. T argionio-T ozzettio.
Floret plenissime Junio ad festum S. Joarmis Baptists;,
quo tempore ubique apud nos venit in foro olitorio,
prosequitur per aestatem in autumnum usque.
Radix crassa, lignosa , fusiformi-ramosa , et ramulosa.
Caulis inferne crassus, cortice rimoso demum tectus ,
erectus, vel adscendens, ramosissimus, et latos cespi-
tes efformans, ramis annotinis elongatis , tetragonis,
tenuissime, et adpresse pubescentibus, superne longo
tractu nudis, aut vix pari foliorum praeditis, in totum
sesqui-tripedalis. Folia opposita, crebra, modo anguste,
modo late linearia, obtusiuscula, basi angustata, mar-
gine revoluta, subtus glandulis resinosis adspersa, uni-
nervia, venosaque, utrinque incano-tomentosa, vel supra
viridia, et pubescenti-flocculosa. In eorum axillis
plerumque fasciculus foliorum minorum ex ramulo abor-
tivo. Quae in ramis annotinis inter se remota, praeser-
tim par supremum, quod remotissimum, et interdum
deficiens. Spica racemosa, terminalis, cylindracea, ver-
ticillata, nunc tota continua, nunc inferne interrupta,
verticillo imo subinde valde remoto. Bracteae sub quovis
verticillo duae , oppositae , rhombeo-ovatae | cuspidatae ,
inferiorum cuspide subinde elongato, multinerviae, re-
ticulato-venosae, demum exsuecae, membranaceae, fer-
fugineae, marcescentes, et saepe deciduae , calyce bre-
viores, sed quae longius cuspidatae calycem aequantes.
Bracteolae lanceolatae, acuminatae , pedicellum aequantes
, aut paulo longiores , in reliquis similes bracteis.
Pedicelli brevissimi, seu calyce triplo breviores. Flores
in quavis axilla numero varii, in verticillis inferiori-
bus a duobus ad duodecim, in axillis superioribus duo-
-tres tantum, et etiam solitarii. Calyx oblongo-tubu-
losus, basi angustior_, quindecimnervis, sulcatus, to-
mentosulus, saepe apice caerulescens, erectus, dentibus
obtusis, incurvo-conniventibus, superiore longiore , ap-
pendiculato, reliquis aequalibus, obsoletis. Faux nuda.
Corolla caeruleo-violacea, calyce duplo longior , extus
puberula, tubo incluso, fauce exerta, dilatata, intus
barbellata , labio superiore paululum longiore , lato ,
erecto, bilobo, obtuso, labio inferiore plano-patente ,
laciniis aequalibus, ovatis, obtusis. Utraque genitalia
faucem corollae non excedentia. Antherae fuscae, polli-
ne croceo. Stigma caerulescens, bilamellaturn, lamellis
ojilongis, parallele conniventibus. Nuculae exiguae, glo-
bulosae, fusee ferrugineae, laeviusculae, toro scutelliformi
exceptae. Tota planta fragrantissima, etiam sicca. Mu-
lieres nostrates claudunt fasciculos florum in arcis, ubi
lintea asservantur ad odorem gratissimum linteis im-
pertiendum.
Usus. Vis roborans, nervina, cephalica. Laudatur etiam
in aphonia.
a. L a v akd ul a latifolia: caule erecto, parce ramoso; folds
lanceolato-linearibus, linearibusve, acutis, basi an-
gustalsis 5 spica verticillata , bracteis linearibus , to-
mentosis.
. L. latifolia Vill. Dauph. a. p. 363. Bali. El. in Mem,
dell’ Accad. di Tor. ann. 1818. tom. a3. p. 106. Coll.
Herb. Ped. p. 412. n. a. Pollin. Ver. a. p. a58. Reich,
Exc. a. p. 3a6. n. 22,2,5.
L. spica Sp. pi. p. 800. ß. Benth.Lab. p .ify . All. Ped.i,
p./\i2,. n. 91 .A . De Cand. Franq. 5. p. 397. Gingin,
Laoand. tab. a. fig. H., et tab. 7.
Nardo Italiano Matth. Valgr. i 585. tom. i .p . 64. fig.
Lavandula latifolia, flore Cceruleo Zannich. Opusc.posth.
p. 8a.
Lavandula Rio. Mon. irr. tab. 54- fig. intermedia, quae
foliis angustis.
Ital. Lavanda minore.
£uf f r’ Habui ex viciniis Perusiae in monte della Guardia
a Prof. Oc ta v iamio, ex Etruria a Strada inter FJoren-
tiam , et Greoe, ubi communissima, a R eboulio , a
Poggione a Prof. A n t . T argionio-T ozzettio , Fesulis
ab Obangero, in adscensu della Consuma prope Ponte
a Sieve ab A mideo , all’ Incontro, et in collibus del
Ponte a Sieoe ab Eq. R iccasolo. Floret Majo, Junio.
Praecedenti valde proxima, sed humilior, Caulis minus
ramosus, in totum pedalis-bipedalis. Rami annotini saepe
superne ramosi. Folia lanceolato-linearia, vel linearia,
acuta, inferne longo tractu angustata, Spica brevior.
Bracteae lineares, margine revolutae, incano-tomentosae,
non membranaceae, non ferrugineae, nec marcescentes,
inferiores calycem superantes, aut aequantes, superio-
res saepe calyce paulo breviores. Bracteolae similes. Calyx
apice magis patulus, praesertim in fructu. Corolla
minor, antherae dorso, et margine lanatae, fuscae, polline
luteo. Stilus pilosulus. Stigma bifidum, laminis con-
cavo-canaliculatis, conniventi-clavaeformibus. Nuculae
oblongae, compressiusculae, laeves, nitidae, nigrescentes.