
P E À E F A T I O .
Ante lios vigiliti annos cum post octo amiorum praeparationem et itinera, virorum suninioruin
Ernesti Meyer, LinJài, ScUecUendalii, EndUclieri, Fenzelii, Alphonsi de Candolle, Eadricmi de Jussieu,
Laseguii, WehUi, Leonis Comitis EencM a DonnersmarcJc ceterorumque multorum de arte botanica
optime nieritorum opera magnopere adjutns thesaurum librorum botanicorum lociipletissimum
condidissem, ex eo tempore tantis laudibus et benevolentiae documentis tantum non al) omnibus
rei herbariae studiosis profectis affectus sum, ut facere non possum, quin librum refictum et us(]ue
ad recentissimum tempus suppletum iterum ederem.
Ut vero eum plenitudinis gradum, quem ipse cummaxime expetendum esse censui, attingere
possem, id potissimum larga librorum copia effectum est, quam horti Regii Kewensis, societatis
botanicae Francogallicae, horti botanici Patavini bibliothecae praestantissimae suppeditabant, quibus
Ms novissimis annis usus sum. Quarum bibliotbecarum usus Joseplii Eookeri, Banielis OUveri,
A. Laseguii, Boherti de Visiani summa liberavate mihi est concessus, quibus viris optime de me
meritis gratias ago quam maximas.
Praeterea hanc iteratam editionem augendam censui et additis commentariolis biographicis ex
fontibus petitis, et lectoribus ad Regiae Societatis Londinensis Catalogum praestantissimum relegandis.
Berolini Cai. Oct. 1871.