atque de serpentibus et aliis animalibus notatü dignissima com-
plectitur, longoque adhuc tempore ut repertorium amphibio-
rum quoddam universale doctorum usibus inserviet.
L in n a eo vero vindicandum est meritum, primum serpen-
tum species accuratius distinxisse et distinctas exactis characteri-
bus adumbrasse, cuius mox vestigia legentes Galli Buffoni-
umque illustrantes meliori adhuc Minerva rem prosecuti sunt.
Quod autem Gallos, L a cep ed eum , D a u d in ium , effugit, id
S c h n e id e ri studio vel potiuS M e rrem ii curis sagacioribus
detectum est, lucique clariori redditum.
Hisce naturae scrutatorum laboribus excitati, etiam erudi-
torum nonnulli, qui per terras remotissimas iter fecere, sibi
maximae curae duxerunt, ut historiam naturae universalem
eiusque partem, Ophiologiam, novis illarum, quas inspexe-
runt, regionum animalium speciebus lbcupletarent. Tali modo,
ut de caeteris sileam, R u sse liu s, Anglus, serpentibus, quos
ex reliquis orbis terrarum partibus jam cognitos habemus, in
libro descriptionibus largis quam imaginibus exactis illustriori,
novas serpentum orientalium species addidit.
'
• j|' $
•Omnium autem, qui hucusque itineribus ôrbem emensi sunt,
neminem merito gloriari posse arbitror, se turn zoologiam, tum
ophiologiam in specie tanto animalium numero auxisse, quam cl.
Academiae Monacensis socium, Jo a n n em de Spix, uti partim
eius libri Brasiliae Faunam illustrantes ac paulatim prodeuntes edo-
cent, partim Museum Brasllianum ab ipso authore Monachii ex-
structum intuentibus contestatur, Quodsi; enim serpentes ex omnibus
terrarum partibus hucusque collecti, quorum species 127 Asiae,
.26 E u ro p a e , 37 A fric a e , 178 Americae, 18 A u s tra la sia e
adscribuntur, et quibus insuper nonnumquam, praesertim Q4 specie-
bus patria dubia, imo contraria assignatur, 480 numerum non exce-
dant, solum Museum Brasilianum serpentum, quas e Brasilia reporta-
vit, 100 sistit, ex quibus species 48 adhuc sunt incognitae; cum prae-
terea vir cl., quando Brasiliae plagas perlustravit, hanc serpentum
congeriem ipsemet observavit et collegit, circa locum ac regionem, ubi
reperti sunt, dubium superesse haud potest. Ophiologiam igitur spe-
ciebus hisce mcognitis et monographia Brasiliae particulari orna-
turus, non solum species novas describendas curae meae mandavit,
verum etiam conspectum omnium cognitarum ut redderem, ea-
rum synonymiam minus recte definitam pro Yiribus corrigerem,
scriptisque Academiae Monacensis insererem, author suasor-
que fuit. Tanti viri consilium liberrime amplexus descriptio-
nes proprio quidem Marte exaravi, quae vero de modo locoque
vivendi allegantur, ea solum illius benevolentiae debeo.
Qualemcunque vero diligentiam huic labori impenderim,
materiem tarnen et scribendi occasionem soli labores suppedita