sedtione minime versati sunt, ex HUNTER! , & MONROI descriptions
mente concipere aliquando possent.
Praeterea MONROUS nescioquam organi auditus Cartilagineorum Pi-
scium historiam conscripsit, u t , nisi vehementer fallimur, ex ipsius senten-
tia deducere unicuique liceat in Piscibus Cartilagineis meatum auditus externum
ducere intra sacculos lapillorum, atque ab his ad canales semicireulares, ner-
vumque auditorium ; proin aquis, admixtisque heterogeneis particulis nullate-
nus in Cartilagineis Piscibus impeditam viam esse ab externo, ut ait, auris
meatu ad immediatam auditus sedem ; quae res profedlo a veritate , & per-
spedta naturae providentia quam Iongissime distat.
Porro non minoris momenti alia circa penitiorem strudluram organi auditus
Cartilagineorum non minus quam Squammosorum Piscium supereranr
adhuc explananda : singillatim vero circa canales semicireulares, nervumqüe
acusticum ; quinam nimirum sint veri canales auditus semicireulares in Piscibus;
quae ipsorum origo, qui finis in vestibulo quae inter eos anastomosis
ratio ; cui bono unusquisque eorum, stata sede, in ampullam intumescir; quae
demum in Piscibus nervi auditorii origo, <Sc quam late extensa nervi huius
per interiora auris distributio.
Has ob caussas organi auditus Cartilagineorum Piscium pleniorem, quam
adhuc fadlum est, descriptionem tradere suscepiraus, eamque cum Squammosorum
Piscium, ac deinceps cum Reptilium animalium,'& Volucrum aure
propius comparare , rati haric praecipuam, aptioremque viam esse ad auris
perfedliorum quoque animalium, & humanae imprimis, strudluram amplius
evolvendaro , atque illustrandam .
Et sane cum in Piscium genere intra curvilineos auditus canales alterum
tubulorum membraneorum ordinem collocatum esse animadverterimus, quorum
tubulorum singuli proprio liquore repleti in communem alveum mem-
branaceum confluunt ; turn vero singulos membranaceos tubulds, constanti
naturae leg e , in ampullam intumescere eo loco quo nervum auditorium reci-
piunt; cumque mirificam hanc penitioris auris strudluram Reptilibus animali-
bus communem esse comperuerimus, neque aliter rem se habere in Avibus,
quae & calidi sanguinis animalia sunt, & sonum aereum hauriunt, ac subti-
liter percipiunt, de nulla re magis solliciti feimus, quam u t, naturae vestigia
premendo, belluinum & humanum Labyrinthum accuratius, quam prius a
nobis faclum fuerat, scrutaremur , impellente , ac ferme suadente analogia
similem rerum apparatum in Brutorum quoque , & Nostri Generis aure esse
reperturos. Neque fefellit opinio. Nam in Brutis quadrupedibus , & Homine
alterum, pene diceres , l-abyrinthum membranaceum osseo Labyrintho inclusum
deteximus, osseosque canales curvilineos parem tubulorum membraneorum
numerum continere, quorum in Homine forma , (Sc communis alveus in vestibulo,
& peculiares statis sedibus, quibus auditorium nervum recipiunt, intu-
mescentiae maximam similitudinem cum eiusdem nominis partium auditui in-
servientium apparatu in Piscibus, Reptilibus, & Avibus obtulerunt. Praeterea
in Belluino, & Humano vestibulo sacculum q u em d am membranaceum deteximus
summa naturae solertia ibidem collocatum, cuius non exiguum munus
esse in auditus negotio eomperimus.
Hisce omnibus post innumera ferme pericula confirmatis, pronum nobis
fuit cognoscère quibus ambiguae , quibus mancae , quibus a vero alienae de
auris Humanae Labyrintho descriptiones exciderint ; sed nusquam magis id
manifestum fuit, quam attente considerando quidquid hucusque de %onis sono-
ris VALSALVAE , de septo nerveo vestibuli, de usu fovearum vestibuli hetd-
sphaericae , & semiovalis, deque elipticis cavitatibus initii proprii canalium se-
micircularium in Homine traditum legimus .
Ad haec cum nervi acustici in Homine incessus & distributio ardlissime
cum subie,dto harum disquisitionum coniundta sint, nervum auditorium quanta
maxima potuimus diligentia per Humani Labyrinthi interiora persequuti
sumus ; idque etiam ea de caussa praestitimus , quod apud rerum Anatomica-
rnm scriptores, iis non exceptis, qui peculiares de Humana Aure Tradlatus
evulgarunt , satis accuratam nervi huius historiam desideraverimus . Nam
' quidquid nuperrime MONROUS docuit de acustici nervi distributione per
laminam cochleae spiralem , nihil aliud est praeter mirificae fabricae specimen
, nee qua ratione auditorius nervus ad utrumque scalarum cochleae ay-
rum pertingeat, nec quo abeat nervus ille, qui per centrum & axim modioli
descendit, vir , alioquin C l., nobis patefecit.
Caeterum ad strudluram organi auditus in Homine accurate, perspicue-
que cognoscendam , turn ad usum instrumentorum plane multiplicium , quibus
perfedliorum animalium auris coagmentatur assequendum, quoniam pluri-
mum iuvare posse intelleximus organi huius fabricam in cundlis animalium