§. V I.
Eft ergo Sc Serpentum ordini intima auris cavitas, organumque auditus immediatum
eadem omnino ratione ac in Pifcibus conformatum : cum neque Serpentibus cretacea ma-
teries defit in facculo veftibuli contenta, neque du£lus femicirculares membranofi cum pro-
priis ampullis, in quibus auditorius nervus fedem auditus immediatam conftituit, defideren-
tu r. Ovali Feneßrae duntaxat additio in Serpentibus fa£la e ft, quae Feneßra officulo ad
normam ftapedis perfe&iorum animalium obftruitur. Minime autem dubium efle poteft per
fungiforme hoc ofliculum tremores fonoros ad veftibulum $ & fedem auditus immediatam pro-
pagari; quin immo ofliculum auditus aptiflimum efle aereis praecipue fonis tranfmittendis
fuadet auris terreftrium animalium ftru&ura, in quibus ofliculorum ferie ad fonos convehen-
dos ufa praecipue eft natura. Verum, quoniam Serpentes carent membrana tympani, eo-
rumdemque ofliculum auditus fulcro maxillarum duntaxat applicitum. eft , haud alienum a
veritate videtur aflerere, ofliculum auditus in Serpentibus fonoros tremores a finitimis capitis
partibus, praecipuae vero a fulcro maxillarum, fufeipere.
§. V I I .
Tympani membrana Colubribus , quatenus hucufque novimus, denegata inopinato ,
pene dixerimus , apparere incipit in angue Caecilia ( ƒ ) , quod animal veluti naturalem
tranfitum a Reptilibus ad Vermes confueverunt hucufque rerum naturae cultores , fpe&are.
In angue de quo agitur membrana tympani (g) alte adeo fub teguraento, & cellulofa, fibro-
faque fubftantia collocata eft , ut non mediocri in fecando diligentia opus fit ne vifum effu-
g ia t. Ofliculi auditus appendix cartilaginea (6) litteram r fatis accurate referens, tympani
membranae ar&e adhaereicit; oflea vero columella (*) ad angulum cum appendice comun-
61a , & claviculae adinftar flexa in' bafim fungiformem (k) definit Feneßrae ovali, quara
obftruit, applicatam. Cavitas tympani valde ampla in angue Caecilia ratione capitis exi-_
g u i, perque earn cavitatem aditus eft ad tubam Euftachianam, cuius hiatus ad fauces ,(7 )
facile infpicientibus occurrit. Intima auris cayitas, contentarumque partium ftru&ura ad eum-
dem omnino modum fe habent ac in Colubribus : videlicet neque facculus veftibuli cum
materie cretacea, neque du£lus femicirculares membranofi cum propriis fingulorum ampullis in
angue Caecilia defiderantur. Quam ob rem manifefto elucefcit in angue de quo ag itu r,
fervata omnino eadem cum Pifcibus intimae auris ftru&ura, vehementer auftum efle partium
illarura apparatum, quae colligendis extus advenientibus fonis , intendendifque faniLilantur.
Etenim fimpliciflimo Feneßrae ovalis operculo Pifcium Cartilagineorum, & Salamandrae ,
ofliculum auditus, & tympani membrana in angue Caecilia fuffe&a fu n t, cuius membranae
munus eft fonoros tremores facile concipere, atque copia, & robore audios per ofleam
columellam ad ovalem Fcneßram , 8c fedem auditus tranfmittere . Quod fi organi huius
ftru&uram paullifper velimus cum perfedKorum animalium aure comparare, tantum abeft,
ut anguis Caecilia, hoc nomine, tranfitus fit a Reptilibus ad Vermes, ut potius Serpentes
, Colueresque pedatis Reptilibus , perfedfioribufque animalibus coniungat . An
(ƒ) II Piccoloccbio . Gallis 1’ ORVET. Angtis
BLINDWORM .
(g) Tab. V. Fig. VI. a.
(h) Tab. V. Fig. VI. b. Fig. VIL *.
( /) Tab. V. Fig. VU. b.
Xk) Tab. V. Fig. VIL r,,
( / ) Tab. V. Fig. VIII. b. b.
vero, quod anguis Caecilia oculos gerit adeo exiguos, ut fere caecus videatur, confuiuit
natura, ut organo auditus longe quam Colubres perfeiliori frueretur? Id alii viderint.
§. V I I I .
Ab or°ano auditus Pifcium, fuccefliva inftrumentorum fonos extus adveuientes colligen-
tium additione , ad pedatorum Reptilium aurem confiderandam ventum eft , natura ipfa
monftrante viam . Reptilium hie ordo multiplices compjeftitur Testudinum , Lacerta-
rum , Bufonum , Ranarum familias, quibus omnibus organum auditus contigit longe
quam Colubribus elaboratum, magifque aptum aquatico fimul, & aereo fono fufeipiendo.
Etenim pedata quaeque Rep tilia, praeterquamquod intimam aurem Pifcium & Serpentum
ad modulum inftrudlam obtinent, extimam infuper aurem terreftrium animalium magnopere
affinem na£ta funt. Ne autem nimium fuper hae re prolixi fimus, Testudinis aurem duntaxat
deferibere fufeipimus, utpote quae veluti archetypum organi auditus cun&orum Reptilium
pedatorum confiderari, & haberi poteft.
§. IX.
In marina T estudine fub coriaceo capitis tegumento, paulo fupra articulum maxillae
inferioris, finus adeft infundibuliformis, cuius in fundo, feu apice infundibuli, tympanum fe-
det (m) cartilagineae prorfus fubftantiae . Tympani extima convexa facies cohaeret cum
cortice capitis media cellulofa lax a ; concava autem interior periofteo cavitatis tympani ve-
ftita e f t . Centro tympani, facie interna, trabecula cartilaginea , flexilis inferta eft ( » ) ,
quae pluribus editis radiorum ad modum filamentis (o) , cum tympano ar&e cohaeret, il-
ludque in ambitum fulcitur. Huic trabeculae continua eft oflea columella (p) , cuius extre-
mitas altera in bafim ovalem (#)■ leniter excavatam definit, bafi ftapedis perfeftiorum animalium
ufu non diflimilem; quandoquidem more ftapedis Feneßram ovalem claudit. Cavitas
tympani,(V) valde ampla eft in T estudine, ab eaque initium fumit tuba Euftachiana (s) ,
quae, brevi percurfo fpatio, patet in faucibus pofticis. Columella oflea auditus, traiefla cavitate
tympani, tubum ofleum afliduo latefcentem (t) , & ad ovalem ufque Feneßram ex-
porreftum ingreditur y intra quern tubum, multa circumfufa cellulofa fubftantia (» ) , officu-
lum auditus apta in, fede detinetur . Fibras carneas tympanum contendentes in Testudine
reperimus nullas, tametfi animadverterimus tympanum extus prefliim nullo negotio interio-
ra verfus cedere, Sc fublata preflione, ad priftinum locum fahre; 'quod trabeculae cartilagi»
- neae flexilitati tribuendum efle cenfemus,
Columella ofTea diligenter ablata, aditus patet per Fenefiram ovalem ad intimam auris
cavitatem, quam, ut in Serpentibus fecimus, ita in pedatis Reptilibus apte diftin-
guere pofliimus in veftibulum, & canales femicirculares. Veftibulus (y) eliptica fovea eft
I
0») Tab. V.'Fig. XII.
(«) Tab. V. Fig. XII. b.
\o) Tab. V. Fig. XII. c.
(p) Tab. V. Fig. XII. ƒ.
ty) Tab. V. Fig. XII. g.
(r) Tab. V. Fig. XII. d.
(j) Tab. V. Fig. XII. r.
(0 Tab. V. Fig. XII. h. h.
(«) Tab. V. Fig. XII. k.
(v) Tab. V. Fig. IL *. a.