iS
c a p u t ni.
D e auditu in Pifcibus Squamofis.
§. i.
U t clarius elucefcat quantopere organum auditus Cartilagineorum Pifcium a Squamofo-
rum aure différât, non inopportunum duximus brevem hic inter duos hofce Pifcium ordmes
comparationem inftituere. Neque omnino inutilis labor vifus eft ad nonnulla quoque minus
huculque nota circa Pifcium Squamoforum auditum explananda.
Squamofi Pifces deftituti funt Feneßra ovali. Veftibuli loco foveam gerunt (a) tenui
membrana vafculari, veluti tentorio quodam, a cerebro feiunétam, intra quam foveam fac-
culus lapillorum (b) , 8c paulo fupra hune canalium femicircularium membraneorum nuda
initia ( c ) , nervufque auditorius eontinentur. Singularum harum partium ftru&ura communia
quaedam habet cum Cartilagineis Pifcibus , quaedam vero Squamoforum omnino propria 8c
peculiaria.
§. I I I .
E t quatenus ad facculum lapillorum, unicus plerumque eft in aure Squamoforum Pifcium,
lapillos tamen continens duos (</) çopiofo mucore obvolutos, quique oflicula potius
funt quam lap illi. Propterea hic partium apparatus in Squamofis Pifcibus in eo a Cartilagir
neis difcrepat, quod in his lapilli calcaris fubftantiae fu n t, fingulique eorum fàcculis toti-
dem eontinentur, turn a cerebri cavca medio pariete cartilagineo veftibuli penitus fegre»
gati fu n t.
§. IV .
Canalium femicircularium membraneorum in Squamofis Pifcibus anterior (e) , & bori-
•zontalis (ƒ*) ad eorum initium paulo fupra foveam officulorum in ampullam intumefcunt
(g) • mox anaftomofi fa£la, in magnum finum latefcunt (b) utriculi figura , qui iuxta mar-
ginem fuperiorem foveae officulorum ad capitis pofteriora vergens, canalis horizontal alte-
rum cornu ( / ) , 8c poßerioris canalis extremum utrumque (£) fufcipit. Canalis poßerior propria
quoque ampulla inftru&us eft ( / ) . Medio igitur finu utriculiformi (m) palam eft
canales femicirculares membranaceos in Squamofis Pifcibus omnes, fingulofque fimul commu-
nicare, dum in Cartilagineis Pifcibus canalis femicircularis poßerior a reliquis duobus eiufdem
ordinis canalibqs penitus feiunftus eft . Ceterum & in Squamofis Pifcibus, praeter quam
quod finguli canales femicirculares in ampullam intumefcunt, id quoque cum Cartilagineis
GO Tab. II. Fig. X. b.
(b) Tab. II. Fig. IX. /. Fig. I. «. p.
(e) Tab. II. Fig. IX. b. d, f, e. g. Fig. I. 2. 4. x.
(d) Tab. II. Fig. XI. b. c.
CO Tab. II. Fig. I. 2. Fig. IX. b,
( f ) Tab. II. Fig. 1 3. Fig. IX. d.
CS) Tab. II. Fig. I. 2. 4. Fig. IX. c. d.
(0 Tab. II. Fig. I. *. *. Fig. IX. h. h.
(/") Tab. II. Fig. I. 3. Fig. IX. e.
(Æ) Tab. II. Fig. IX. ƒ. g.
( / ) Tab. H. Fig. IX. ƒ.
(w) Tab. II. Fig. IX. h. b¥ Fig. I. *. x.
commune habent, quod proprio liquore repleti funt, & aquae innatant, quae fub membra-
naceo tentorio circum capfulam officulorum, & per tubos offeos fultientes orbitas duftuum
membraneorum effufa eft.
Nervi acuftici portio mollis in Pifcibus quoque Squamofis Quinti nervorum cerebri
propago e ft. Haec autem (») fere in ipfa origine fecedit primum in ramos duos, quorum
alter (0) ampullam adit canalis femicircularis anterior is; alter vero (/>) fub utriculo incedens
ad ampullam canalis femicircularis horizontal contendit. Deinceps portio mollis tertium ra-
mum (a) prioribus longiorem em ittit, qui pone marginem fuperiorem foveae officulorum
ad pofteriora capitis vergens emittit de fe filamenta plura ( r ) , quae in ramos affiduo minores
divifa per facculi fegmentum quo cerebrum refpicit diffeminantur. Quibus editis filamen-
tis ramus tertius it fe infertum in ampullam (s') canalis femicircularis poßerioris. Vidimus
manifeftiflime etiam in Squamofis Pifcibus nervös qui ampullas adeunt in eafdem ampullas
penetrare, ibique in pulpam mollem fepto cuidam fuperindu&am abire, quemadmodum in
Cartilagineis Pifcibus demonftrare inftituimus.
§. VI.'
Dur am nervi acuftici portionem quod lpe£lat, haec in Squamofis Pifcibus minime pro-
priam & diftin&am originem a cerebro nancifcitur, fed ramus eft Ultimi nervi cerebralis (t )
qui ad Oefophagum, branchias, c o r, & ventriculum fertur. NerVus enim hic egreffui de
cavea capitis proximus filamentum emittit ( « ) , quod iungit fe & admifeetur ramo tertio
portionis mollis paulo ante huius rami infertionem (y) in ampullam canalis femicircularis
poßerioris. Ex hac anaftomofi fila prodeunt, quae per obtufum facculi apicem diffeminantur.
Propterea & in Squamofis Pifcibus organum auditus immediatum ex duplici fit nervorum
ordine, 8c, quod adnotatione digniffimum arbitramur, turn in Cartilagineis, turn in Squamofis
Pifcibus ampulla canalis femicircularis poßerioris (x) nervum recipit compofitum ex
filamentis portionis mollis, & durae.
§. VII.
Generatim praecipuae hae partes funt conftituentes organum auditus Squamoforum Pifcium
. Generatim, inquam ; nam nonnullis Pifcibus de Squamoforum ordine, praeter me-
moratum inftrumentorum apparatum, alia quaedam ad liquidius audiendum additamenta natura
tribuiffe videtur, quemadmodum confpicere eft inL u c io ,R A N A P isc a t r ig e , Asello ,
8c quibufdam fortaffe aliis Pifcibus de Squamoforum genere.
00 Tab. II. Fig. IX. »». Fig. I. p. 0) Tab. II. Fig. r. *. Fig. IX. q. f.
M Tab. II. Fig. IX. ». Fig. I. p. 2. COTab. II. Fig. IX. f.
(Pi Tab. II. Fig. IX. 0. Fig. I. «. r. M Tab. II. Fig. IX. t.
(?) Tab. II. Fig. IX. f.. ;. Fig. t.v . C») Tab. II. Fig. IX. q.
M Tab. II. Fig. IX. /. r. Fig. I. «. W Tab. II. Fig. IX. f.