tur hoc in Styrace et in Strigilia ad quorum alterum Foveolaria pertinet. Nec Ruizium ter-
reant amantissimi prseceptoris observationes, logicæ atque botanicæ fundamentis destitute.
Légat precor qua in a? Iconum volumine conscripsi, ubi professons huius oscitantiam et
errores patefeci. ^ I .
In Rhyncotheca parum sibi constant auctores nostri. Unicam huius generis viderunt
speciem et in ea stamina decern; quibus ad Decandriam revocare ipsam debuere secundum
Linnæi systerna, quod mordicus se retinere dixerunt in præfatione. Nihilominus inter Polyan-
dras earn ponunt quia „staminum ceterarumque partium insertio figura et dispositio et cum
Thalictro afimitas potius ad hanc classem quam ad Decandriam earn refferre ipsos cogunt.
Perutilis quidem observatio his qui naturale systema sustinent, quique Linnæi classes sper-
nunt; minime yero Floras auctoribus, qui plantas ad classes revocare debent secundum sta-
minum numerum, et cetera a Linnaso præscripta.
Ulud quoque admonebo non nulla genera pro novis venditari, qua iam pridem erant a
Botanicis cognita et divulgata, plura etiam, qua ut ut vetera agnoscant, edunt iterum in-
ventorum suorum numerum specie tenus aucturi. En utrorumque catalogum.
I P ourretia F lo ra Peruviana est Pitcairnia L ’heritier Serti Anglici fag. 7 . tah. 1 1 .
ut ex tabularum et characterum collatione constat. Iuxta L ’heritier calix est tripartitus M;
petala tria linearia convoluta, ad quorum basim squama nectarifera: filamenta sex receptaculo
inserta; germen trigonum: stylus trisulcus; stigma trifidum, spirale: capsula trigona, trifa-
riam dehiscens: semina numerosissima. Secundum auctores vero nostros Cal. Perianthium
triphyllum: foliolis ovato-lanceolatis, marginibus convolutis, concavis, rigidis; inferum, per-
sistens. Cor. Petala tria, lanceolate, erecta, superne patentia, spiraliter marcescentia. Stam.
Filamenta sex, subulata, erecta, corolla paulo breviora. Anthers sagittate, erects, petalo-
rum altitudine. Pist. Germen ovatum, obtuse trigonum. Stylus filiformis triquetius, sulca-
tus longitudine staminum. Stigmata tria subspiralia acuta. Per. Capsula ovata, obtuse trigona,
trilocularis, trivalvis. Semina numerosa, oblonga, utrinque acutissnna.
2. CosMiBUENA F l. P. est Hirtella Iacquini tabuls 1 1 . strirpium Americanarum ; quod
nullus inficiabitur qui tabulas et characteres observet. C l. Iacquinus dixit calicem quinque-
partitum: corolls petala quinque subrotunda: filamenta tria longissima: antheras subrotundas:
germen subrotundum, viUosum, compressum in latere, cui stamen nullum adponitur,
sed e quo ipso erigitur stylus filiformis mferne hirsutus, longitudine fere staminum, cuius
stigma simplex: pericarpium baccam: semen unicum. In flora vero Peruviana legitur: Cal.
Perianthium pentaphyllum : fbliolis ovatis, concavis; inferum, persistens, Cor. Petala quinque
obovata, emarginata. Discus nectariferus annularis germen ambiens. Stam. Filamenta
tria, subulata, patentia, petalis longiora, inter petala et discum receptaculo inserta. Anthers
subrotunds bifids. Pist. Germen obovatum, hirsutum. Stylus subulatus, longitudine staminum,
e basi germinis ortus, hirsutus. Stigma,capitatum. Per. Drupa? cuneiformis, subpli-
cata, unilocularis, monosperma. Sem. solitarium,obovatum, acuminatum, uncinatum.
Nomen genericum in eodem genere urncum erit, dixit apposite Linnsus in Phil. Bot.
fi. 2 18 . ergo expungendum Cosmibuena inconsulte introductum. In honorem tarnen dignis-
gîtnî D . Cosimi Bueno aliud novum genus invenient auctores nostri, tuncque recte facient,
si per simplicem vocem, Buena scilicet, illud evulgent. Generica enim nomina ex duobus
vocabulis composita e Republica botanica releganda sunt. Quare Iuanulloa, Gonzalagunia
et Gomortega contra arris prscepta constructa in digniorem formam recudenda videntur, eo
maxime quia Ortega genus habetur in Linnsi operibus, et Laguna in mea Monadelphia.
Consulatur. TUI. Bot. Lin. §. 2 2 8 , 2 3 0 , 2 3 1 .
3. Stereoxvion FI. Per. est Escallonia Cl. Smith, qui duas species descripsit serra-
tam et myrtilloidem, quas nitidissimis expressif tabulis, 30. scilicet et 3 1.
4. Saracha FI. Per. ad Atropam pertinet, cuius speciem unam descripsi atque deli-
neavi tal. 72 .
(a) In Tabulis eadem omnino calicis figura, profunde scilicet tripartit i: anther» etiam sagittatae, erect».
m ..
C ampomanesia FI. Per. est Cl. Forsterii Decaspermum tab. 3 7 ., quod ipsimet
auctores nostri suspicantur.
6. A cunna FI. Per. est Befaria D . de Lamarck diet. Eneycl.
7 . Q uadria FI. Per. est Gevuina laudati Lamarck et de Iussieu.
8. G uatteria FI. Per. est Uvaria D . de Lamarck, quæ vulgo nominatur Canang,
quamque Aubletius et Iussieus Cananga dixerunt.
9. G imbernatia FI. Per. est Chuncoa D . de Iussieu, quod nomen suppresserunt nostri
auctores lepida éx causa, scilicet quia barbarum (-a\
Quam quæso utilitatem ex prædictis septem nominibus Botanica reportabit ? Scientiæ
cultores haud quærunt nova nomina; sed genera quæ vere nova sint; neque bonæ frugis
quidquam in sequeritibus invenient, quia
10. N erteriam dedit Smith leone 28.
1 1 . T alinum ego in primo Iconum volumine tab. 1.
12 . C upheam Cl. Iacquinus in horto botanico tab. 1 7 7 .
13 . A ristoteliam L ’heritierius tab. 16. tanta cura ut supervacaneum sit de ipsa
quidquam dicere.
1 4 . D ombeiam, quæ Tourrea est, idem L ’heritierius icone pulcherrima.
1 5 . E mbothrium Forsterius tab. 8., cuius generis speciem in vulgus edidi tab. 6$.
16 . M utisiæ characteres evulgarunt Linnæus et de Iussieus, qui perfectissimam po-
sidet iconem.
1 7. T ernstromiæ Mutisius, Linnæus et de Iussieus, qui ex sententia D . L ’heritierii
idem genus esse asserit atque Tonabea.
18. V a ix eæ laudati tres auctores.
19 . K rameriæ Loëflingius Iussieus aliique.
a o. V ismiæ Cl. Vandellius.
a I . M endoziæ idem.
a 2. E pidendri Linnæus de Iussieus et inter alios C l. Iacquinus qui plures species vi-
vis coloribus expressit.
Reliquum erat ut quam maximas auctoribus Floræ gratias agerem ob peculiare genus
nomini meo dicatum; sed quum eo me honore prius ornasset C l. Thunbergius W, volunta-
tem non rem accipere iubent botanicæ disciplinæ canones. Idem fortasse diçent Humboltius
et Desfontaines. Illi enim genus dicavit Haenke, huic L ’heritierius.
D e generum nominibus id unice dicam quod Linnæus in Philosophia Botanica §. 239.
„nomina generica non abutenda sunt ad sanctorum, hominumve in alia arte illustrium fa-
„ vorem captandum aut memoriam conservandam. Unicum botanicorum præmium.” Et alibi
„hoe unicum et summum præmium laboris sancte servandum et caste dispensandum ad in-
„citamentum et ornamentum Botanices.”
Matriti die 10 Ianuarii 17 9 $ .
(a) Nomen genericum dignum alio , licet aptio- in Philosopbia Botanica §. 24.6.
re , permutare non licet. Dogma clarissimi Linn»i (b) Nova plantarum genera. TJpsalice 179a.
**