LECTORI BENEVOLO.
I am iam emissurus in publicum hanc quam vides voluminis nostri partem, incidi in opus
tamdiu desideratum recensque editum F lo rs Peruvians et Chilensis. Eius auctores sunt, ut
tit ulus p rs se fert, Hypolitus Ruizius et Iosephus Pavonius: nec dubito quin iis debeatur
quidquid bons frugis in opere continetur. Sed non nulla insunt q u s nihil aut parum certe ad
Botanies profectum faciunt, qusque manum alienam hominis impotenti contradicendi spiritu
acti luce meridiana clarius ostendunt. Rem altius repetamus. Mense Septembri anni 1788
prodiit Matriti epistola civis Limensis anonymi, qui mea opera, prssertim nova genera, con-
vellere conatus est. Ubi ad manus meas pervenit, vix elapso mense respondi, atque nisi me
omnia fallunt demonstravi, et mea genera recte constituta fiiisse, et exiguam in re botanica
Limensisis civis cognitionem. Ferebatur in vulgus adrersarium ilium meum esse D . Casimi-
rum Ortegam, quod ut crederem induci nullo modo potui, quippe qui frequentes per id
tempus ab Ortega literas haberem, quihus et labores mei laudabantur, et ego prsdicabar
laudatus vir a quo ipse laudari vehementer optaret. A c tametsi qusdam deinde acciderint
in illius rumoris comprobationem, mhilominus assensum continui, neque in hominem me-
diocriter literis intinctum cadere posse existimavi, ut altera manu leniter attrectaret quem
altera ferro aggrederetur. Nunc vero quum veterem de generibus a me constitute crambem
recoctam videam in Flora Peruviana; quum huius auctores dum per se quisque agit dissem
tientes'videam, prout inferius patebit, dum vero collatis operis scribunt, mire consentientes;
quum eos constet Ortegs auditores esse, alteram etiam afEnitate coniunctum, dictoque ob-
sequentissimum; quum prsterea constet Ortegam et operi prsfuisse, et stylum adhibuisse, ad-
iecisse insuper prsfationem; vix dubitare-possum quin is sit aut ipsemet ementitus limensis,
aut huius saltern inconcinni fetus consarcinator. Certe quod ad nostra genera spectat unus
idemque spiritus sese prodit in veteri atque in novo opere, eadem utrobique rationum va-
cuitas. Sed his missis rem ipsam videamus. Genera autem de quibus agitur sunt Molina,
Ruizia, Pavonia, Dombeia et Palaua.
Percrebuerat in republica literaria Ioannis Ignatii Molina hispani Chilensis fama ob
praclara eiusdem in historiam naturalem merita: quapropter genus ipsi dicavi affine Baniste-
ri®, a qua recedit stylo unico, filamentis novem ®qualibus, et decimo duplo longiore, calice
eglanduloso, et pericarpio tetraptero. His rationibus palam feci Sonneratium et lamarckam
errasse, qui reluctante natura arborem ad Banisteriam reduxerant. Auctores vero nostri, qui
in patriam reduces per quinquenmum operi suo incumbunt, idem Molina nomen generi di-
verso imponunt, quod confussionem parit et linntei dogmatibus adversatur, cuius systema
mordicus retinere professi sunt in pr®fatione. Hospites in Botanica videntur alto silentio quod
de meo genere atque doctrina servant. Quodnam, rogo, retinendum erit, anne hoc novum,
an quod ante quinque annos impositum est, a Botanicis receptum, laudatumque ab Haën-
ckio? A t fortasse factum nesciebant, quippe qui de eo ne verbum quidem faciant, tantum
abest ut genus nostrum convellant.
Parisiis commoranti mihi renunciavit Dombeius peregrinationum suaram comites fuisse
Hypolitum Ruizium et Iosephum Pavonium liispanos, quorum nomina tunc primum novi,
et illustrare decrevi novorum generum appellatione. Feci in Monadelphia, Ruizias nominans
plantas Malv s affines, a qua differunt filamentis non in columnam sed in urceolum disposi-
tis, stylis decern, calice exteriore deciduo. Expunctum video in Flora Peruviana meum genus
his verbis: „Genus in honorem D . Hypoliti Ruiz, Botanici Regii, consecravit D . Io-
„sephus Pavonius amicissimus peregrinationum comes, Ruizias Cl. Cavanilles Malv® potius
„quam novi generis species esse reputans.” Platclara inscriptio! lure dubito num a Pavonio
composita. Sed quisquis eius auctor fiierit nullum existimationis su® fundamentum affert.
Credatne simplex dictum in his rebus sufficere ?