M
Pavonias dixi plantas Urenas affines a qua différant calice exteriore polyphyllo, interiore
semiqumque partito, et fructu inermi aut spinis quindecim armato; qui in Urena spinulis
numerosis numero indeterminate vestitur, eiusque calix exterior monophyllus est, interior
vero quinque constat foliolis lanceolatis, interne glandulosis. Quis nesciat huiusmodi diffe-
rentias plusquam satis esse ad novi generis constitutionem ? A t nostri auctores neque illas
animadvertunt, nec censura; causas attulerunt ullas. En ipsorum verba: „Genus in honorem
„ D . Iosephi Pavon Botanici Regii, consecravit D . Hypolitus Ruiz amicissimus peregrina-
„tionum comes, pro certo habens Pavonias E>. Cavanilles ad Urenæ genus indubitanter re-
„vocari debere.”
Veniamus ad Dombeiam, genus a me conditum anno 1 7 8 5 , quod probarunt Academia
Regia Parisiensis et postea Iussieus et Haenkius. Probe noveram præcedente anno plantam
evulgasse D . L ’heritier Dombeiæ nomine: sciebam etiam eamdem omnino esse quam
C l. Dombeius Tourretio dicaverat, quamque D . Fougeroux descripserat in actis laudatæ
Academiæ Tourretiæ nomine. Quapropter Lamarck in Dictionario Encyclopedico L ’heritierii
genus suppressit et Iussieus postea in plantarum generibus. Tantorum hominum auctoritate,
et quod potius est re ita postulante, genus condidi, quod nostri auctores expungere se posse
credunt his verbis: „Genus a nobis et a cl. peregrinationum Socio D . Iosepho Dombeio
„detectum, dum simul Lima; propinquos colles explorabamus, atque in eius debitum hono-
, rem a D . L ’heritier evulgatum libenter retinemus, et sæpius iterata plantæ observatione in
„loco natali adiuti characterem reformamus, atque icône illustramus. Plures plantas eiusdem
„Dombeii nomini nuncupatas in Europam reduces offendimus: sed Dombeiam D . de La-
„marck, quæ Pirns Molina, Pino deChile vulgo , Araucaria Iussieigen. ƒ/ .pag. 4 1 3 , in-
„ te r pinorum species collocandam esse censemus, quamvis earn dioicam in montibus Chilen-
„sibus constanter observavimus. Inter eas vero Dombeiam L ’heritier ad memoriam cl. viri
„posteris commendandam prætulimus, et quod ceteris præcessit, et quod illam novum vere
„genus esse propriis observationibus pro comperto habemus.” Nihil hic de meis plantis, nihil
de historia literaria Tourretiæ, superius exposita, nihil de Academiæ atque auctorum
consensu ; at quædam quæ Ruizii oscitantiam produnt. Araucaria enim ilia, quam Ruizius inter
pinorum species collocandam credidit, genus vere novum est, quod evincunt characteres
a Lamarck et Iussieuo producti; quodque Pavonius probavit superiore anno in Regia Academia
Medico-Matritensi, quin Ruizius et Ortega præsentes quidquam auderent contra hiscere.
Quantum in Botanica promovenda insudaverit Palaus noster, constat inter Hispanos et
exteros : ergo in eius honorem genus evulgavi Palauæ nomine Malopis affine. Separavit Lin-
næus Malvam a Malope, quaram eadem est fructificatio si arillos excipias, qui verticillati
sunt in Malva, in Malope conglomerati. Calice Linnæus usus in Monadelphia genera con-
struxit dicens: „No s genera distinguimus a calice qui magni momenti est, et limites absolutes
„ponit.” Huius ego vestigia premens, genus novum constitui ex illis plantis quæ a Malope
recedunt calice unico, qui duplex est in Malope. Atqui et hoe genus displicet Peruvianæ
Floræ auctoribus, perinde ac Limensi anonymo, adeoque expungendum nulla ratione allata
tanquam ex tripode decernunt. Addunt in inscriptione: „Palaus plantarum suo nomine anj
,, tehac a D . Cavanilles consecratarum speciminibus siccis accurate recognitis easdem Malopes
„species esse asseverat, et hoe novum genus a nobis grati animi et obsequii pignus levidense
„humaniter accepit.” His ego reponam fragmentum epistolæ, quam honestissimus Palaus
ad me missit Matrito die 7 Iunii annii78 „H e leido con la mayor complacencia la Diser-
„tacion de la Sida que Vm. se ha servido regalarme por medio de mi companero, y tratan-
„do con verdad, de cuyo caracter me precio a imitacion de Vm. no puedo menos de mani-
„festarle que en los primeros renglones de su introduccion he reparado la firmeza de los fun-
„damentos en que estriba para poder juzgar desde luego que son utilisimas a los Botânicos
„sus observaciones, que contribuyen en gran manera al honor de la nacion Espanola, y que
„acreditan el distinguido mérite de la aplicacion y talento de Vm. : por todo lo qual Ie repito
„mil parabienes, dândole al mismo tiempo muchisimas gracias por el favor con que me honra
„en ella.” Iudicet lector.
H x /, I . . P#!
E x planta quam Milleriam nominavi in primo Iconum volumine, Vermifugam genus
condidere Floræ auctores asserentes, „non est MiUeriæ species, ut minus recte sibi persuasif
„D . Cavanilles,” at more suo sine probatione relinqunt assertum. Characteres exhibent qui
in mea descriptione reperiuntur, illo excepta quem contra Botanicorum consensum calicem
communem nominant, de quo postea. Qui fieri potest ut a me recedant? Iurarunt srilir^ isti
homines in verba Magistri Limensem sequentes. Vivam vidimus in regio horto Botanico Milleriam
quinquefloram Linnæi, et in ea necessitatem generis recudendi, quod feci loco citato. In
meliorem formant restitutum genus species, a me descriptas complectitur. Contrarium probent
adversarii necesse est; nisi si auctores nostri et Botânicos et lectores omnes totidem pu-
tent Pythagoræos, quos ipsis dicentibus oporteat credere ob id unum quod ipsi dixerint.
MiUeria hæc, aut reformata Vermifuga ad Syngenesiam pertinet, cuius proinde calix
communis ille erit, qui flosculorum receptaculum. Floræ auctores nova methodo virgulam
aut receptaculum squammularum calicem communem nominant, et partialem ilium qui vere
communis est. Pari modo possent in Tournefortia, Heliotropio etaliis caHcem romm„nem
nominare ramulorum extremitates, ubi veri sedent calices; quod neque tirones auderent pro-
nunciare. Calices communes in nostra planta sunt squammulæ flosculos continentes, qui pro-
prio carent calice. Quare felsa sunt quz de Vermifugæ calicibus auctores tradiderunt.
E t hæc pro nostris generibus. X)e iis quæ auctores Floræ condidere possem equidem
non pauca dicere, et dicam fortasse alias. Nunc suffecerit monere, criterium in characterum
electione sæpe desiderari. Ex. gr. in Gilibertia stigmata dicunt septem. „Unica specie constat
„genus in qua fractificationis partium numerus aliquando octonarius, rarior novenarius.”
Pari modo in Tovaria, cuius unicam speciem detexerunt, „stigma peltatum septemfiduin
„dicunt auctores, addentes in prima.observation ; in stigmate numerus tam septenarius quam
„senarius.” Si in his generibus variât stigmatum numerus, inconsulte pro charactere assumi-
tur. Agnovit hoc D. Iosephus Pavonius, et Tovariæ stigma multifidum dixit in altera dis-
sertatione Regia: Academiæ Medico-Matritensis censuræ subiecta.
Foveolaria genus nonnulla offert castiganda. E t quidem inconsulte in decandria colloca-
tur genus, cui filamenta sunt in unum corpus coalita. Character enim iste adeo proprius
Monadelphiæ est ut eo Geranium, Maherniam e t -alia huiusmodi genera Monadelpha di-
xerit Linnæus. Si ergo Foveolariæ filamenta inferne usque ad medium connata sunt, super-
ne distincta, ut fatentur auctores nostri, ad Monadelphiam pertinet hoc novum genus. Novum
dixi ex auctorum sententia, quæ tarnen haud firma videtur, cum in observatione scri-
bant „an ad hoc genus referri debeat Strigilia Cavanilles?” Si Strigilia et Foveolaria fructu
différant, per errorem putant unum ad alteram referri umquam posse: si conveniunt,
Foveolariam expungant necesse est „quia nomen genericum unius generis nisi supervaca-
neum, in aliud transferri non debet, licet eidem aptius competeret.” (Lin. in Phil. Bot.
§. 2 4 8 .) Plantam observavi siccam quant e Peruvia attulit Iosephus de Iussieu, quamque
ulterius in patria examinandam dixi quia fructibus orbatam conspexi. Viderunt earn postea
nostri auctores floribus et fructibus onustam, atque in ea characteres omnes a me descriptas;
nihilominus spreto meo nomine aliud novum contra régulas artis confixerunt. VerOsimile assertum
suum reddere conantur charactere differential! his verbis „C a lix campanulatus infe-
„rus. Petala revoluta, punctata. Nectarium tubulosum. Drapa obovata.” Hæc omnia Sty-
taci convenient, unde novus error emergit, quem spero Floræ auctores castigaturos quando
species describant. Vellem etiam in scientiæ profectum nectarii nomen quod 'ambiguum et
indeterminatum est, quoque illi sæpe in Flora abutuntur, a Botanica propulsari. Errorem
agnovit et insectatus fuit Pavonius in dissertationibus supra laudatis. Faciet idem proculdu-
bio Ruizius, et quod nunc appellat nectarium, staminum tubum aut urceolum nuncupabit.
Fieri etiam poterit ut huius plantæ corollam aliter enuntiet, si animo libero flores iterum observed
Non enin ex quinque petalis ilia componitur ut ego quidem arbitror, sed ex laciniis
quinque profundis q| quæ cum staminum tubo unum idemque corpus efformant. Obsefva-
M Tot petala mimeramus ia qaot resolvitur flos deciduus. Lin. Phil. Bot. edit. Mat. fa g . $8. e t j i .