sexuum præsentia aut abortu deducta , quæ plantas congeneres frequenter dissociât : valere
potuit, dum paucæ species erant cognitæ : nunc vero novarum stirpium multitudine, qua-
rum characteres diversi, recudenda videntur fere omnia Syngenesiæ genera, recognitis prius
speciebus ac mutuo collatis. Oporteret equidem Botanicorum aliquem perficere in Synge-
nesia quod ego in Monadelphia feci. Tune certe plurima nova genera evanescerent j atque
in plantarum examine, nominibus et sede tuto procederetur.
CENTAUREN VIRGATA. Tab. 230.
2 <2. C entaure a calicibus palmato-spinosis: foliis subtomentosis, caulinis pinnatis, rameis
linearibus.
Caulis tereti-sulcatus, erectus, subtomentosus, superne ramosus, quattuor pedes sæ-
pius altus.
Folia omnia sessilia, tomentosa, pagina inferiore glauca , superiore cana, caulina pinnata
pinnulis sublinearibus, angustis, terminal! longiore ; ramea linearia.
Flores terminales, solitarii, pedunculis foliosis.
C alix communis imbricatus, globoso-conicus, squamis oblongis, apice palmato-spinosis,
spinis 7 - 1 1 brevibus.
Corolla dilute cærulea flosculosa: corollulæ infundibuliformes, tubo tenui sensim ampliato,
limbo quinquefido, laciniis linearibus acutis.
Flosculi radiorum neutri : centrales hermaphroditi. Staminum filamenta in istis quinque,
capillaria : anthera cylindracea. Germeu parvum : stylus filiformis : stigma incrassatum,
obscure bilobum.
Semina solitaria, nonnihil compressa, coronata papo piloso.
Receptaculum setosum, setis candidis, calicis longitudine.
Habitat in tractu montuoso inter Villajoiosa et Allonam : crescit etiam in collibus Crevi-
llente. Floret Iulio. Ibique Teucrium libanitis, et capitatum, Atractylis humilis, Ono-
pordum acaule, Carlina tomentosa, Lygæum spartium , Stipa tenacissima, Cistus squa-
matus , racemosus, thymifolius &c. Frustra ibidem quæras Ulicem et Rosmarinum.
Explic. tab. a Squamulæ calicinæ. b Flosculus centralis, c Semen, d Idem auctum.
CENTAUREA GALACTITES Limai. Tab. 231.
m
2^3. C entaurea calicibus setaceo-spinosis : foliis decurrentibus, sinüatis, spinosis, subtus
tomentosis. Lin. sp.pl. tomo 3 . pag. 9 17 . Lamarck Diet, tomo 1 . pag. 677.
Carduus galactites. I . Batik, tomo g . pag. 5 4 .
Caulis sesquipedalis et amplius, ramosus , tomentosus, sulcatus, et alatus foliorum decursu.
Folia alterna, decurrentia, oblonga, pinnatifida, pinnulis alternis acuminato-spinosis, ner-
vulis prope basim uni-spinosis, pagina inferiore tomento candidis, superiore viridibus,
venis albis.
Flores terminales, pedunculis elongatis foliosis.
Calix ovatus, imbricatus, squamulis ovatis, spina recta viridi terminatis.
Corolla magna, purpurascens, flosculosa. Corollulæ ut in præcedenti, attamen radiorum
multo maiores.
Receptaculum setosum : papus plumosus, longus. Reliqua ut in præcedenti.
Habitat copiose in suburbiis Valentiæ et passim per Regnum Valentinum. Of Floret Maio
et Iunio.
Explic. tab. a Squamulæ calicis. b Flosculus radii, c Centralis aut hermaphroditus.
d Semen, e Flumula aucta.
C l7l
ASTER HYSSOPIFOLIUS Linmi. Tab. 232.
254. A ster foliis linearibus, integerrimis, scabris, acutis : pedunculis subnudis.
Aster foliis linearibus, integerrimis, obliquatis, acutis, margine scabris, pedunculis subnudis.
Lin. Sf.fl. tomo 3 . fag.806. Lamarck Diet, tomo 1 . fa g . 303.
Caulis pedalis, rigidus, sulcatus, glaber.
Folia sparsa, sessilia, linearia , utrimque acuta, scabra, punctis protuberantibus utraque
pagina cooperta, pollicaria, basi sursum indexa. Ramorum rudimenta ex singulis alis.
Flores corymbosi ; pedunculis uno alterove folio brevi lnstructis.
Calix ovatus, brevis, arete imbricatus, squamulis oblongiusculis, quarum interiores apice
coloratæ.
Corolla composita radiata j radii dilute violacei fere semper octo, lineares, angusti, apice
obscure tridentati.
Discus radiorum corona altior : flosculi hums hermaphroditi, lu tei, apice quinquefidi, p iloso
papo fere tecti.
Staminum filamenta quinque, brevia ; anthera cylindracea, lutea.
Germen breve, -turbinatum, vilosum : stylus longitudine corollæ : stigmata divaricata,
latiora et subvillosa.
Semina solitaria, brevia, valde villosa, coronata papo piloso , sessili ipsis triplo longiore.
Habitat ad agrorum margines circa Palanques, V illo re s , Sorita. Of Floret Augusto ibique
Sideritis subspinosa, aliæque plantæ notatæ numero 2 3 1 .
Explic. tab. a Radius, b Flosculus hermaphroditus. c Corolla aucta et expansa. d Germen,
stylus, stigmata aucta. e Semen, f Idem auctum. F Folium auctum.
Obs. Haud facile recognosci possunt Linneæanæ species, eæ potissimum quibus folia
sunt linearia ; idque quia aut nullæ omnino , aut incuriosæ exsistunt tabulæ. Mea planta
foliis gaudet utraque pagina scabris, nedum margine , qualiter JLinnæu$ suam descripsit : in
reliquis vix ullum discrimen videas. Quia vero Linnæi plantæ tabula desideratur ; placuit
Valentinam delineare ut Botanici possint dicere num eadem sit species an diversa.
ASTER ACRIS Linmi. Tab. 233.
25$. A ster foliis lanceolato-linearibus, integerrimis, planis, strictis ; floribus corymbosis,
fastigiatis : pedunculis foliosis. Lin. sp. pi. tomo 3 . pag. 808. Lamarck Diet, tomo 1 .
Lag.303.
Aster angustifolius tripolis flore. Barrel, icon. 606.
Caulis vix pedalis; teres, erectus, ut plurimum simplicissimus, glaber ut et totaplanta.
Folia numerosa, sparsa, sessilia , laneeolato-linearia , acuta, limbo subpubescente.
Flores corymbosi, fastigiati, pedunculis foliosis, foliolis sæpe minimis, squamulas refe-
rentibus.
Calix qvatus, arcte imbricatus, brevis, minime oblongus qualem pinxerunt Barrelierius et
Garidel. ; squamulæ ovato-oblongæ, exterioribus brevioribus.
Corolla ut in præcedenti : radii fere semper sex dilute violacei lineares, venosi, acuti. R e liqua
ut in superiore.
Habitat circa oppidum Montanejos. Of Florebat ultimo Septembri.
Explic. tab. a Radius auctus. b Flosculus hermaphroditus. c Germen auctum. d A n thera
expansa. e Semen, f Idem auctum.
Obs. Planta præcedenti affinis, a qua differt foliorum textura, et pedunculis squamosofoliosis.
Garidelii Tabula 1 1 nullatenus huic convenit.