Smminum filamenta tria sæpius 4 , 6 , 7 brevissiraa, subulata, inter crenulas margmis: anther
® totidem didym®, globose.
Germen ovatum, parvum: styli très, albicantes, breves: stigmata simplicia, incrassata.
Capsula oblonga, compressa, trivalvis, unilocularis, polysperma.
Semina sæpius quinque, rotundo-reniformia, compressa, fusca, m centra albicantia.
Habitat passim in collibus arenosis prope Matritum, præsertim in utraque ripa torrentis vul-
go de Cantarranas, et iuxta la Moncloa. Q Florebat die 3 Maii una cum Queria hispa-
nica, Crassula cespitosa, Aira minuta, Ornitogalo umbellato.
Explic. tab. a Flos expansus, b Stamen, c Germen, omnia aucta. d Calix capsulam inclu-
dens. e Capsula magnitudine naturali. ƒ Eadem aucta dehiscens. g Semina aucta. h Se-
men uni'cum multoties auctum.
Obs. In plantis cultis apparet dichotomia, in solo vero sterili atque natali flores videntur
innumeris foliolis longioribus obvallati, quorum acerbus capitulum efformat.
MALVA MINIATA. Tab. 278.
305. Mal va caule erecto, tomentoso: foliis trilobatis: spicis axillaribus: corollis miniatis.
Caulis teres, tomento brevi albicans, sesquipedalis.
Folia alterna, crenata, trilobata, lobo medio productiore, acuto; sustentata petiolis nunc
longioribus nunc folio brevioribus a basi caulis ad verticem ascendendo. Stipula lanceolat
e marcescentes.
Flores racemosi, racemis axillaribus, solitariis : flos quilibet pedunculatus.
Calix exterior ex tribus setulis marcescentibus, brevibus: interior semiqumquepartitus; uter-
que piloso-tomentosus.
Corolla calice triplo longior, miniata, profundissime quinquepartita; laciniæ aut si mavis pe-
tala superne latiora, emarginata, et basi, qua tubo inhærent, angusta, saturatiora.
Staminum tubus brevis; versus apicem filamentis brevissimis, rubris coopertus: anther® fuse®.
Germen globosum: stylus ruber, simplex: stigmata subviginti.
Fructus maturus hemisphæricus, in centra cavus, ex tot capsulis compositus, quod fuerunt
stigmata: capsul® oblongo-reniformes, compress®, bivalves, disperm®, apice déhiscentes
ut in Sida: semina fusca, reniformia.
Habitat........% Floruit in Regio horto Matritense mense Iulio 17 9 v
Explic. tab. a Corolla cum genitalibus. b Germen, stylus, stigmata, c Fructus. d Idem
maturus. e Capsula, ƒ Semen, g Eadem aucta.
Consulatur num. 1 7 8 huius operis, ubi de Malvacearum corollis.
O E N O T H E R A T E T R A P T E R A . Tab. 2 7 9 .
306. QEnothf.ua. foliis altérais, subpinnatis, crispis: flore mutabili fructu: tetraptero.
Caules herbacei, teretes, inferne-ramosi, pedales.
Folia sessilia, alterna, oblonga, acuta, subpinnata, limbo crispo.
Flores axillares, solitarii, magni.
Calix monophyllus, superus, deciduus, basi tubulosus, postea quadrifidus, laciniis oblongis
acutis, deflexis.
Coroll® petala quattuor, obcordata, sesquipollicaria, basi acuta, divisuris calicis inserta:
quum expanduntur, vespere scilicet, candidissima; sequenti die ad ortum solis rubescunt
et dauduntur, quorum color intra biduum intensior, et marcescunt.
Staminum filamenta octo, corolla breviora, calicis fauci inserta; quattuor ad petalorum ungues,
reliqua cum istis alterna. Omnium color initio luteo-albus, emarcida corolla ruber.
Anther® oblong® incumbentes.
i p . . . .
Germen inferum, oblongum, sulcatum: stylus staminum longitudme: stigma quadrifidum
subreflexum.
Capsula cylindrica, tetragona., alls quattuor prominentibus subtomentosis, quadrivalvis,
quadrilocularis, polysperma. Semina nuda, minima.
Habitat in Sotoluca Nov®-Hispani®. Florebat in Regio horto Matritense Iulio 1 7 9 5 .
Explic. tab. a Petalum. b Genitalia, c Fructus ante perfectam maturitatem. d Capsula
dehiscens. e Semina.
COREOPSIS OVATA. tab. 280.
307. C oreopsis foliis ovatis, alternis, sessilibus, decurrentibus: floribus corymbosis.
Caules pedales erecti, ex decursu foliorum alati.
Folia alterna, ovata, crenulata, sessilia, decurrentia, uninervia, ut plurimum erecta.
Flores terminales, corymbosi, pedunculis pollicaribus, centrali breviore.
Calix hemisph»ricus, foliolis linearibus, obtusis.
Corolla lutea radiata: radii octo ovato-oblongi, apice parce tridentati.
Reliqua ut in Coreopside alata, pagina 30, numero 283.
Habitat in Nova-Hispania. q Florebat Iulio et Augusto 1 7 9 5 .
Explic. tab. a Flos integer, b Foliolum calicis. c Flos neuter, d Flosculus hermaphrodi-
tus, cui subiecta palea. e Semen.
Obs. Seminum denticuh aliquando decidunt.
GALINSOGA. Flor. Peruv. et Chil.
CHARACTER GENERICUS.
Calix communis hemisph»ricus, imbricatus, squamulis erectis concavis.
Corolla composita, radiata. Radii subquinque, feminei, fertiles, quorum corolla ligulata,
obovata, truncata, trifida. In centro flosculi plures, hermaphroditi, quorum corolla in-
fundibuliformis, ore quinquedentato, erecto.
Hermaphroditis staminum filamenta quinque, capillaria: anthera cylindracea.
Germen omnibus turbinatum: stylus filiform is: stigmata duo, revoluta.
Semina solitaria, turbinata, coronata papo sessili, brevi, paleaceo, paleis ciliatis.
Receptaculum paleaceum, paleis linearibus, apice mucronato, et s»pius bifido.
Obs. Hoc Flora; Peruvian» et Chilensis genus vere novum reputo, quamquam valde
affine Amello D . de Lamarck Encyclop. vol. 1. cuius secunda species, tenuifolia scilicet,
receptaculo gaudet paleaceo (fl) et semine non pilis, sed paleis coronato. Hanc speciem con-
sociavit laudatus auctor alteri, cuius papus pilosus est et semine longior, qu»que rominatur
Amellus lichnitis, quibus tertiam addidit, Am ellutn umbellatumy longe a pr»cedentibus di-
versum habitu, calice valde imbricato, et radiis bifidis. Itaque Flor» Peruvian» auctores
recte seiungunt ab Amello plantas receptaculo et papo paleaceo, quarum radii frequentius
quinque et papi pale» ciliat» sunt.
GALINSOGA PARVIFLORA. tab. 281.
3 0 8 . G a l in s o g a caule herbaceo: foliis oppositis, ovato-lanceolatis, subserratis: pedunculis
elongatis uni, bifloris.
(a) L e réceptacle (loquitur de Amello tenuifo- poils: ce caractère indique un rapport marqué entre
lio) est chargé de paillettes, ainsi que chaque, se— les deux premières espèces de ce gen re, e t les Ver—
mence, dont l’ aigrette n’ est pas formée par des besines.