[ 3° ' ]
GAURA MUTABILIS. Tab. 258.
2 8 1 . G aura foliis sessilibus, alternis, serratis: petalis orbiculato-acutis.
Caulis sesquipedalis, teres, rubescens, subvillosus, ut et tota planta, ramis alternis.
Folia alterna, sessilia, ovato-lanceolata, parce serrata, nonnihil glauca.
Flores subracemosi, versus ramulorum apices: flos quilibet basi bracteatus, bractea brevi,
acuta.
C a lix cylindricus ex quattuor foliolis linearibus in cylindrum adproximatis, rubeo-luteis:
expanso flore deliiscit et contra pediculum aut calicis productionem reflectitur.
Corollse petala quattuor, orbiculato-acuta, in spiram initio convoluta, postea in campanam
aperta; inserta summo tubo filiformi, sesquipollicari, a germine ad ipsa excurrente; ho-
rum color ante expansionem luteus; postea dilute phoeniceus: exsicatione atro-rubens.
Staminum filamenta octo, lu tea, corolla paulo longiora: anther« lineares versatiles. Stamina
sunt etiam inserta in tubi apice in orbem disposita, expanso tamen flore unilatera-
lia apparent, quod minime observatur in petalis.
Germen inferum , ovatuiri , striatum, quadriloculare, embryonibus quattuor, quorum uni-
cum restat, unicumque loculamentum : stylus staminibus longior, tubo vaginatus: stigmata
quattuor subulata,. in crucen aperta. Germinis sectio quattuor sistit maculas in
corticis crassitie.
Fructus est nux oblonga, utrimque attenuata, tetrangularis, sulcata, semen unicum conti-
nens album oblongum.
Habitat in Nova-Hispania. Floruit Augusto in Regio horto Matritense.
Exilic, tab. a Floris capitulum cui subiectum germen. A Germinis aucti sectio, ut lo-
culamenta et macul« conspiciantur. b Petalum. c Genitalia, d Fructus. e Huius sectio.
f Eadem aucta.
SOLANUM TRIQUETRUM. Tab. 259.
2 8 a . Solanum caule triquetro, foliis cordatis in lance« ferrum productis.
Caulis fruticosus, humifusus, ramosus, quattuor pedes longus, triquetrus, pr«sertim tener,
glaber, ut et tota planta.
Folia alterna, cordata, inferiora ovato-acuminata, superiora lance«formia, sæpius depen-
dentia: petioli foliis multoties breviores.
Flores oppositifolii, umbellati, cernui, pedunculo communi subnullo bifido, partialibus
semipollicaribus,
C alix turbinatus, monophyllus, semiquinquepartitus, laciniis acutis.
Corolla alba, rotata, limbo profundissime partito in quinque lacinias lineares crispas.
Staminum filamenta brevissima: anther« oblong«, erect«, in cylindrum adproximat«, lu»
teæ , perforât«.
Germen globosum : stylus viridis antheris longior : stigma globosum.
Fructus penduli, bacc« scilicet globosæ , pisi magnitudine.
Habitat in Nova-Hispania. Of Colitur in Regio horto Matritense, ubi floruit mense Se-
tembri.
Exilic, tab. a Flos integer, b Fructus. c Folium inferius.
COREOPSIS ALLATA. Tab. 260.
283. C oreopsis caule alato: foliis lanceæformibus, denticulatis, scabris, alternis.
Caulis tripedalis, alatus, scaber, ramosus, ramis alternis.
Folia alterna, scabra, lance«formia, denticulata, basi in petiolum alatum terminata, alis per
caulem decurrentibus.
Flores terminales, solitarii, pedunculis elongatis, alatis.
Calix hemisph«ricus, imbricatus, foliolis ovatis, inverse carinatis, scabris, crispis.
Corolla lutea radiata: radii subquattuordecim, ovato-oblongi, tricrenati, quorum germina
minima, ovata, alata, effoeta, stylo et stigmatibus destituta: flosculi centrales tubulosi,
limbo quinque-fido; horum germen ovato-compressum, margine membranaceo cinctum,
terminatumque apice duobus denticulis subulatis: stylus filiformis: stigma bifidum, diva-
ricatum. Filamenta quinque, capillaria, brevissima: anthera fusca, cylindracea.
Receptaculum paleaceum, paleis carinatis, apice luteis, semine longioribus.
Semina hermaphroditis solitaria, figura germinis: feminis nulla.
Habitat prope Mexico. Of Floret Septembri in Regio horto Matritense.
Exvlic. tab. a Flos integer postice spectatus. b Squamula calicina. c Radius, d Flosculus
hermaphroditus auctus et semisectus. e Semen, f Palea.
Obs. H«c planta differt a Verbesina radiis sterilibus; ab Heliantho seminibus margine
membranaceo.
CISTUS GLAUCUS. Tab. 261.
284. CiSTUS caule suffruticoso, stipulato: foliis ovatis glaucis margine révolu to: floribus
racemosis.
Caulis semipedalis, erectus, suffruticosus, ramis oppositis.
Folia opposita, ovata, tomentosa, glauca, limbo revoluto: petioli breves. Stipulæ subulatæ,
quarum quædam post foliorum casum in spinularum formam remanent.
Flores racemosi, racemis terminalibus : flos quilibet pedunculatus ad cuius basim bracteola
evanescens.
Calix tomentosus, cuius foliola tria maiora striata, duo reliqua exteriora brévia.
Corolla lutea petalis subcrenulatis.
Staminum filamenta numerosa : anther« lute« ovatæ.
Germen superum ovatum villosum: stylus staminibus longior: stigma capitatum.
Capsula calice tecta, trivalvis, polysperma: semina minuta.
Habitat copiose in monte Palomera ditionis Ayorensis in regno Valentino. % Florebat mense
Iunio ibique Statice alliacea, Arenaria tetraquetra, Herniaria fruticosa, Illecebrum cymo-
sum, Dictamus albus, Buplevrum odontites, rigidum et fruticescens, Teucrium polium,
aureum, chamædris, saxatile, Cistorumque plurimæ species.
Exilic, tab. a Petalum. b Germen. e Capsula supra calicem expansum. d Eadem dehiscens.
e Semen.
CISTUS ORIGANIFOLIUS Lamarck. Tab. 262. fig. 1.
285. CiSTUS suffruticosus exstipulatus: foliis oppositis, petiolatis, ovatis, utrimque pilosis.
Lamarck. Diet. vol. st. n. j$ .
Caules suffruticosi, diffusi, ramis oppositis, semipedales, cortice rubente villoso tecti.
Folia opposita, ovàta, origano vulgari similia, utrimque pilosa limbo præsertim, uninervia,
nervo ramoso patenti : petioli breves valde villosi. Stipulæ null«.
Flores racemosi, racemis terminalibus, binis.
Calix ovatus, purpureo-viridis, parce villosus, quinquephyllus, foliolis duobus exterioribus
brevibus setaceis.
Corolla lutea, minuta, vix calice maior, petalis integerrimis.
Stamina corolla dimidio breviora, lutea.
Germen ovatum : stylus staminum longitudine : stigma capitatum.
Capsula intra calicem, trivalvis polysperma.