C ap. III. Sectïo IV.
§ 104.
Univerfa extremitas anterior feu membrum pectorale
adnectitur i° ad cranium, corpore ovoi-
deo omoplatae ac duplici eius apophyfi.
2° Apponitur membro oppoßto, ad partem
claviculae inferiorem.
30 Ëodem fere loco committitur cum extre-
mitate posteriore, intercedente ligamento laXo.
4° Ligamentum longum, tenue, abhinc an-
trorfum procedit ad angulum fupremum posteriorem
crista& ßer.ni.
5° Denique a märgine fupremo a c r omi i ,
paulo ante medium, pone apicem claviculae,
ligamentum abit ad latus corporis vertebrae primae
(tab. VI. fig. X. I.).
Musculi manurn moven ter funt extenfor at-
que flexor. P r i o r a planitie interna, fuprema
osfis humeri (tab. VIII. fig. V .) , inter marginem
claviculae êt os coracoideum, fuper radium ten*
dit ad omnes laminas masculinas metacarpi, qui-
buscum cohaeret totidem capitulis.
Musculus f l e x o r i u s foveam implet, quae
est antibrachium inter et humerum, digitorum
femineorum apophyfibus inferendus. Hie musculus
aliquid tribuere videtur abductioni radiorum;
multo vero magis ëiusdem antagonista, II
eius
eius pofitionem fpectemus, fimulque ipfum na-
tandi actum (§ 130.). Adducendi autem func-
tio, levior, incumbit musculis tenerrimis, fingulo
radio interpofitis; quorum duplex est flratum, in
Aeglefino autem, propter tenuitatem, vix confpi-
cuum. Huic interiacet lamina membranacea, omnium
digitorum commune vinculum; quae vero
a carpo usque valde tenuis est atque pellucida.
Externe utrinque cute teguntur attenuata, quae,
fub axillis praefertim, valde laxa est et cellulofii
fubiacente mobilis.
§ I0(>,
Tam carpus quam metacarpus ac radii, una
cum brachio univerfa, planitie faff C e t a c e a
videntur aemulari; quibuscum etiam convenit
utriusque feriei osftum carpi coalitus, atque in-
feparabilis digitorum cum metacarpo nexus.
In Lophio cubitus ipfe , ad bafin fuam amplam,
multis ftriis osfeis mox tranfit in metacarpos.
In Efoce (tab. XI. fig. V I .) osfa carpi formam
habent oblongam, digitatam.
Membrand coniungi piscium digitis commune
est cum Cetaceis ac Vespertilione. Quod autem
digiti omnibus animalibus numero long?
praecellant, et in plurimus fpeciebus (malaco-
pterygiis), multiplici gaudeant articulorum fe-
r ie , referri debet ad peculiare vivendi ac mo*
vendi genus, quod piscium est.
G 4 § 107*