218. Apparatus natatorius dorsal is, pag. 209«
219. Eius radii, itidem e di g i tis compofiti.
; • • — aI °*
220. Dorfali fere fimiles funt radii pinnae
ana l i s . . • — 21 *•
221. Radii c a u d a l e s . ConclufiO. — 211.
E X P L I C A T I O T A B U L AR UM . . *-” a l 3*
E M E N D AN D A ET ADDENDA. * — 2 2 5 .
C A
C A P U T P R I M U M .
DE I CH TH Y O L O G I A Q U A E D AM.
§
A Medicina originem duxisfe viscera anima-
lium rimandi artem, nifi tradidisfet historia, ex
praefenti etiam rerum conditione affirmare neu-
tiquam foret difficile. Quae enim prima lex Temper
fuit atque religio fuorum commodis fervire
prae alienis, vix potest quin medicos quoque
obftrinxerit, ut ad aegrotantium inprimis falutem
fua uterentur industria. Quo factum est, ut ea
prae reliquis cultro anatomica fubiicerentur ani-
malia, a quorum corporis habitu aut vitae ge-
nere confentientem quamdam cum fabricae hominis
internae normam exfpectari liceret.
Ex his igitur agmen ducere oportuit Mammalia,
a Simiisque initium fieri, praeeunte iam
magno g a l e n o . Avis hinc inde fuit addita;
Reptilia huic fini parum fufficere credebantur;
Pisces autem, vitam degentes tantopere alienam,
organisque motoriis inftructos adeo diverfis, tan-
quam inutiles a medico relinqui debuisfe, facile
intelligetur.
A