nimalium prototypum profequitur Ge o f f r o y -
u s ( * ) , ut omnia, quotquot func, organa ad
hanc harmoniam reducere moliatur, osfa quoque
o p e r c u l a r i a , ingeniofe fads, propofuit tan-
quam analoga osftculorum auditus. An etiam
vere? Adfentiant, qui in opercularium forma,
volumine auc pofitione fufficientem fibi perfuafum
habeant esfe comparandi copiam ; qua autern ad-
m i s f â , aliquid frustraneum remanere videtur
tribus osficulis, ipfi cranio et labyrinthi facculo
inclufis nervoque acusdco adnexis ( f ) . Quantum-
libet enim frequens fit organa invenire, iuxta
aliorum animalium typum ordinata, nullum ta-
men, ni fallor, exemplum proftat apparatus
eiusmodi d u p l i c i s , cuiusque pars altera fimul
adeo volumine est infignis.
Neque e-tiam in Cetaceis aliquid fimile repe-
rimus, organo licet auditorio completion non
inftructis.
Quod vero attinet fingularem ipforum osficu-
lorum auditus, in piscium cranio, figuram ; haec
valde mutabilis etiam est in reliquis animalium
clasfibus ; imo et morbo prorfus perditum ire
posfunt (cuius rei exempla citât ipfe g e of -
f r o y u s mihique et aliis nota funt), absque
tamen ut facultati audiendi multum derogetur:
quo-
( * ) Pkilof. /inatom. Mémoire I. inprimis pag. 39. feqq.
( f ) Confentientem vid. w e b e r u m , /. c. pag. 80,
quoniam radiis fonoris trans osfa capitis ad labyrinthum
est aditus.
Quicunque vero unitatem tantummodo quaeïï-
verit in organis minus necesfariis, et fabricae
harmoniam cadere debere putet, ubicunque fi-
militudinem, quin imo remotiorem, vetat dispar
vivendi ratio; hic osfa opercularia, cum univer-
fo apparatu branchiali externo, confiderabit tan-
quam piscium praerogativam, reliquis animali-
bus denegatam.