sibirica) et J. Ammani {stirpium rariorum in impe-
rio rutheno sponte provenientium icônes et description
s ) imprimis sunt nominanda. 111. M. a Bieber-
STEINII Flor am baurico - caucasicam et cel. Besseri
Enumerationem plantarum Volhyniae, Podoliae etc,
semper suis locis allegavimus, ut statim appareret,
quasnam plantarum species regio altaipa cum oc-
cidentalibus Rossiae provinciis communes haberet.
Priorum rarius habenda fuit ratio cum ill. Pal-
LAS ita ut Falkius et Sievers, qui hanc regionem,
quam tunc temporis adiré vix licuit, fere praete-
nre coacti, plurimarum plantarum nomina tantum
énumérant sine ulla nota characteristica, ita ut de
pluribus speciebus, quarum mentionem fecerunt,
eo tantum certi simus facti, quod easdem in iis-
dem cum illis legimus locis.
Sunt autem paucae ex his dubiae, quas extricare
nequivimus, sub unoquoque genere nominatae.
Species vero nonnullas a peregrinatoribus laudatis
memoratas, de quibus dubitare nefas esset, quas
vero observare nobis non contigit, recepimus, cu-
jus auctoritate freti non reticentes. Nonnullarum
novarum specierum aliis Sibiriae partibus indige-
narum descriptiones ad calcem paginae adjeci, ubi
affinis species indicatur. Stationes et habitationes
plantarum indicavimusj cum vero singuli nostrum
certas regiones geragraverint, literis (B. L. M.) apposais
indicare curavimus, a quo observatae sint,
quod maxime hanc ob causam non negligendum
videbatur, quia plantarum distributio nec in regione
montosa, nec in planitiebus ubique eadem est immo
vero e. g. plures species in montium tractu occidental!
frequentes observavi, quae Bungeo in orien-
talibus vel rarissimae vel nullae visae sunt et vi-
cissim; et quod aliae in planitiebus ad ripam sep-
tentrionalem fluvii Irtysch parce proveniértes in
deserto Kirghisorum abundant. Durationem et Bo-
rendi tempus ubique adnotavimus, nec varietates,
quotquot memoratu dignas in his regionibus observare
licuit, negleximus. Species novas vel imperfecte
cognitas iconibus lapidi incisis et vivis colo-
ribus pictis illustrare conatus sum in opere, cui
titulus est: leones plantarum novarum vel imperfecte
cognitarum, Floram rossicam, imprimis albai-
cam illustrantes y cujusque fasciculi cito sese excipient.
Amicissimum Trinium, Academicum pétropo-
litanum, graminum familiam tractasse eaque deli