aggredi in animo fuit, solertissime perscrutari,
nec tantum rariores sed maxime vulgares quoque
plantarum species, quae etiam in Europa sua sponte
crescunt, diligenter observare et colligere, ita ut
comparatis his cum europaeis plantis erueretur,
quae vegetabilia illis regionibus cum Europa communia,
quae essent peculiaria. Quo factum est,
ut per aestatem anni 1826 circiter 1600 phanero-
gamarum species a nobis colligerentur, in hoc
opere recensendae. Non dubito quidem, hinc inde
in locis, quos ob temporis brevitatem baud adiré
vel saltern minus diligenter perscrutari potuimus,
plantas a nobis non observatas in posterum col-
lectum iri, quarum tamen copiam hand magnam
fore existimaverim. Etsi ex his patet, me Floram
altaicam neutiquam absolutam habere, in edendo
hocce opusculo non haesitavi, cum nemo nesciat,
tentamen primum Florae cujusvis terrae non posse
non esse mancum. Regionis autem altaicae Flora
eo majoris momenti esse videtur, quod aeque di-
stat regio ilia a litore oceani orientalis ac maris
baltici, in medio igitur vastissimi rossici imperii
sita vinculum quasi est inter Floram occidentalem
et orientalem hujus zonae. Plura enim vegetabiml
m m m m M :
lium genera et species, quae regiones transbaicalen-
ses pro vera patria agnoscunt, inter limites nostrae
Florae singulis speciebus vel individuis quasi re-
praesentantur, cum contra plantae europaeae per-
multae, in montibus uralensibus adhuc frequentes,
jam ad radices montium altaicorum rarissimae ob-
serventur vel plane desint.
Quae de soli indole, aëris temperie, montium
structura et elevatione aliisque, a quibus clima,
quod dicunt physicum, pendet, observavimus, in
itinerario publici juris facto uberius enarrata hie
non repetam. Alia quaedam afferre liceat.
Species novas vel parum notas descriptionibus
exactis illustrare studuimus, quod tamen de illis,
quae bene notae sunt, superfluum visum est. Prae
caeteris nobis cordi fuit, charaeteres specificos sta-
biliores reddere, quos rarissime ex aliis operibus
transscriptos esse cuivis facile patebit. Quod ad
synonymiam attinet, parci fuimus et praeter opera
systematica generaliora Romeri et Schultesii, Con-
dollei, Sprengelii et nonnunquam Wildenowii,
plerumque monographias tantum et ea opera lau-
davimus, quae Floram rossicam tractant, quorum
nostram regionem spectantium J. G. Gmelïni (Flora