PRAEFATIO.
]\l_inime quidem ignoro, qualia sint, quae nostris
temporibus jure meritoque ab illo desiderantur,
qui Floram ullius regionis conscribere velit, nec
mihi in mentem venit, me omnia praestanda esse
praestiturum, cui non licuit nisi per unius aesta-
tis spatium Sibiriae partem peragrare. Tamen
haud ingratum fore Botanicis speravi opusculum,
quod provinciae Floram traetat adhue fere plane
ignotae. Inde ab illo nimirum tempore* quo J. G.
et S. G. Gmelini Floram sibiricam ediderunt, nullum
opus accepimus, nec plantas totius Sibiriae,
nec cujusquam illius partis illustrans, quamvis hinc
inde singulae plantarum species sibiricae, et quidem
non paucae, innotuerint, divitias hujus Florae
quasi testantes.
Quibus sedulo perpensis, cum cdmitibus in iti-
nere allaico statui, Floram istius regionis, quam