Qvod ad nomen H yd ro p h y to lo g ioe , qvod liuic libello inscrip-
si, attinet, metuo, ne in varias reprehensiones incurrat. Suspicor
enim, alios id esse ju.sto lon g iu s, ne dicam sesqvipedale, dictu-
ros, alios, eodem plantas aqvaticas phanerogamas, ut Hottoniarn,
M y r io p h y llum &.C. non esse exclusas; qvibus respondebo, nomen
A lg o lo g iæ , qvippe ex vocabulo latino et græco compositum, neqve
omnibus numeris esse absolutum; et qvoad alteram objectio-
nem in titulo apposui vocabulum c r y p to g am a , qvo Phanerogamæ
excludantur; licet hæc præcautio non ita fuerit necessaria, siqvidem
plantæ aqvaticæ Phanerogamæ aqvas qvidem amant, sed in aqvis
generari proprie dici non possunt. H yd ro p h y ta igitur mihi sunt;
P la n tæ a q v a ticæ c r y p to g am oe , nunc fro n d o soe a u t filifo rm e s ,
n unc g e latinosoe. Ceterum vocabiüum sponte se mihi obtulit; postea
tamen idem duobus in locis*), qvorum igitur auctoritate niti
possum, jam usurpatum vidi.
Ad calcem libri adjeci conspectum algarum, in Flora D a n ica
hucusqve delineatarum, qvem, cmn opus illud magnificum in magnam
jam excreverit molem,' baud supervacaneum duxi, nec Bota-
nopbiiis fore ingratum speravi. Addidi etiam catalognra Aucto-
rum, qvi de Algis scripserunt, qvatenus milii noti sunt, neqve solum
eorum, qvi vasta volumina memoriæ prodiderunt, sed etiam
eorum, qvi commentariola in diariis alicubi deposita composue-
runt; ex eo igitur is, qvi in hac parte ulterius progredi cupit, eli-
g at, qvæ sibi optime conducere opinabitur. Sic, qvi de Oscillato
r ia limo sa et de ejus aliarumqve oscillationibus plura cupit, evol-
vat scripta A d a n so n ii, D e Saussure, F o n ta n a , H o fm a n n Bang,
S ch ere r, Senehier &c., et qvi de variis variorum de Nostoc comm
u n i sentenliis plura desiderar, is scripta. C arrodori, Beaumurii,
See tzen &c. inspiciat. Sunt etiam in his libris hand pauca, qvæ ad
*) Goett. gel. Anz. 1815. No. 64. p. 625. et Liljehlad Flora Svec. ed. II.
harum plantarum physiologiam spectant, qvam, utpote altioris in-
daginis meisqve humeris imparem, plane omisi; qvæ enim de obscura
hac re ab eruditis jam excussa et in dissertationibus variis
pertractata fuerunt, adliuc sufficere credidi.
Restât, ut pios gratosqve meos publice exprimam sensus in
Viros excellentissimos, illustrissimos, celebérrimos, qvi in hoc
opnsculo edendo mihi benevolentissime adfuerunt; imprimis autem
nominandus est Vir excellentissimus JOH. SIEG. a MÓSTING,
eqves ordinis elephantini &c. &c., qvi insigni sua, qva me com-
plexus est, indulgentia apud Regem nostrum augustissimum effecit,
ut hoc opusculum in lucem proderet; Vir excellentissimus OVE
MALLING, ordinis Dannebrogici magna cruce ornatus &c., qvi pro
suo in me favore limatissimum suum ad mea conamina commen-
danda calamum sumere baud fuit dedignatus; Cel. Prof. J. W.
HORNEMANN, eqv. ord. Dannebr., cujus beneficio ad bibliotlie-
cam horti botanici Hafniensis, et item ad herbarium ipsius algarum
ditissimum, et herbarium Cel. WORMSIOOLDII peregrinantis
Groenlandicum aditus milii patebat; Cel. HOFMANN BANG, exi-
mius algologus, qvi mihi, liberorum ipsius præceptori, prima Algologiæ
dementa præcepit, et ex suo herbario meas collectiones
sæpe ditavit; Cel. Prof. JOH. COLSMANN, qvi editionem opusculi
apud potentiores strenue commendavit; Summe Rev. OTTO
FABRICIÜS, Episc. et Dr. Tbeol. honor., eqv. ord. Dannebr., qvi
algas suas Groenlandicas mibi percurrendas benevole permisit;
idem debeo Gel. Prof. GIESEKE, commend, ord. Dannebr., qvi
Hafniæ 1317 aliqvantum temporis moratus algas suas in Groenlandia
lectas mihi inspiciendas sponte porrexit.
Hæc sunt, qvæ proefaminis loco buie libello, cum jam in eo
est, ut in publicum emittatur, præmittere voluerim; et nunc ad
postremum opto, ut Botanicis baud displiceant mea in hac opella
qvaliacunqve conamina, qvorum me certe non pigeret, si qvandam
(iJ)