cum Cel. H o fm a n n Bangio iter in Norregiam facere mihi succes-
serit, in qvo ipse littora hujus regni ad meridiem vergentia, imprimis
inter oppida Arendal et Oster-Riisoer sita, me investigatio-
num socio assumto, perlustravit, iisqve excursionibus Thalassio-
phyta ibi obvia diligenter investigata sunt, et nonnullæ etiam novæ
species indagatæ. Hoc itinere peracto, cum domum reversum esset
et descriptiones inceptas systematice dispositas peregissem,
comnrentationem illam, cui inscribebatur Tentamen algologicum,
unacum delineationibus ad Universitatem Hafnienseni misi, ad
praemium expositum, si fors ita tulerit, obtinendum concertatu-
rus. Voti etiam compos fiebam; accidit enim, ut ad natales Regis
nostri clementissimi 1317 brabæum ex sententia reportarem.
At enim vero, cum in Hydropliyta animus jam erat intentus, omnibus
posthabitis, statui, æstate irruente iter algologicum ad Ínsulas
Færoenses suscipere; credidi enim ad littora liarum insula-
rum, qvæ in vasto oceano tam solitaiie et a patria tam remote sitæ
sunt, Algas abundare et nonnullas forsan novas hujus tribus species
ibi esse inveniendas; qvo ubi pervenissem, banc meam con-
jecturam liaud inanem fuisse inveni; magnæ enim Thalassiophy-
torum cohortes rupibus adnascentes oculis objiciebantur, et præ-
ter majores Fucos, qvorum nonnulli in immensam molem in sinu-
bus ibi excrescunt, plures Confervariim species, ad littora Anglica
recentiori tempore repertæ et jam ibi divulgatæ, proñmda si-
nuum replere et latera rupium fluctibus agitatissima obduceré et
condecorare cernebantur; nonnulla etiam nova Hydrophyta, qvæ
Viris celeberrimis et perspicacissimis N. Moh rìo et L a n d tio , qvi
plantas Færoenses diligenter investigaverunt, utpote microscopica
«ese subduxerant, indagandi et delineandi ibi præbebatur copia.
Isthinc Daniam tendens, qvum tempestatibus in portum Svinoer
prope Lindesnæs Norvegiæ navis depulsa esset, in plantas bujus
oroe, occasione per plures hebdomades oblata, inqvirere non omisi.
Ex hoc itinere Hafniam reverso contigit, ut Rex noster clementissime
permitteret, ut tentamen illud algologicum, qvod antea con-
cinnaveram, unacum delineationibus Regio sumtu publici juris fie-
ret; qvam etiam summam ob gratiam illud opusculum novis spe-
ciebus seriori tempore inventis locupletavi, et ad opera algolo-
gica præstantissima, qvæ sedula interea versavi manu, diligenter
correxi et emendavi, ut munificentia Regia, qvantum penes
me fuit, band indignum in lucem proderet. Præterea, qvod ad
algas Groenlandicas attinet, clarissimorum Virorum O. Fabricii,
TVormskioldii et Giesekii consului herbaria, ex qvibus nonnullas
hausi notitias, et unam alteramve speciem novam extricavi. Hæc
est hujus opusculi historia, qvam, levem qvidem per se, hunc in
finem hic tetigi, ut sciant Lectores benevoli, qvo factum sit, ut
algas Færoenses, Groenlandicas et nonnullas Norv egicas attule-
rim; unde simul patet, qvod vix qvisqvam, qvi in hac sparta rite
ornanda aliqvantum versatus est, facile infidas ibit, baud pariiin
temporis ad hæc conamina conficienda exigi atqve postulari; ne-
qve enim una alterave bora diversæ bæ plantæ, diversi« iisdemqve
dissitis atqve remotissimis in locis qværendæ, indagantur, exami-
nantur, delineantur, describuntiir, in ordinem rediguntur; qvæ
omnia, licet cum periculo vitæ Iiomini satis cauto non sint con-
juncta (qvod Gel. O. F. Miillerus in præfatione Floræ Fredericlis-
dalinæ præmissa perhibere videtur), freqventem tamen investiga-
tionem in vasto naturæ templo tam ad littora marium qvam ad
summitates rupium institutam, pedibus sæpe fatigantem, et exa-
minationem iterum iterumqve sub lente domi repetitam, oculis
baud raro molestam, sæpissime reqvirunt. Qvare baud parum
temporis ad bujusmodi molimina exigitur, qvid? qvod oleum et
opera interdum perditur per frustaueas indagationes, dum in rebus
tam tenuibus, qvæ non nisi ope microscopica rile discemi
possimi, nubis pro Junone captatili' baud raro. Qvæstio proyvo