tyronibus obvium examinandi determinandiqve facilior reddatur,
adeo ut distributionis ope certior fiat curiosus algarum rimator,
utrum exemplar, qvod ei ad manus est, revera sit id , qvod hic
descriptum reperiat, necne. Sic igitur factum est, ut, re bene
pensitata, in bis nostris Hydrophytis dispescendis ordinem natura-
lem, qvantum fieri potuit, servarem, ad fructum nihilominus eâ,
qvâpar erat, attentione ubiqve respiciens.
Ex operibus clarissimorum virorum R o th ii, Stackhousii j L a -
m o u ro u x ii, A g a rd h ii aliorumqve plura genera mutuatus sum, ad
fontes, unde sunt barista, omnia referens, qvibus, ubi rei magis
illustrandæ necessarium aut utile videbatur, nonnulla nova addidi.
In Synonymiis specierum earumqve descriptionibus elaborandis
summam dedi operam, ut essent accuratæ, et inter prolixitatem
verbosiorem brevitatemqve obscuriorem mediam qvasi tenerent
viam; descriptiones vero, ut bene intelligo, pro more nimis jeju-
nae sunt atqve exsangves, cui Jejunitati ut qyadantenus mederer,
observationes nonnullas operi hic illic intexere placuit, in qvibus,
si qvæ notatu digna viderentur, paucis interdum exposui. Omnia
vero ista genera, sub qvibus Hydrophyta Danica apte compreliendi
posse credidi, dilucide, u top in o r , a se invicem discriminata sunt
in Sciagraphia, operi præmissa, cujus adminiculo omnes istas
plantas ad suum qvamqve genus referre, me qvidem proxeneta,
non multis premetur difficultatibus. Omnia impedimenta, qvæ in
systemate condendo hic illic sese offerunt, de medio tollere, fieri
non potest; nunqyam enim ad leg e s, qvas humana mens excogitat,
sese restringi patitur aima natura et polymorpha; sed libere, ut
magnus ipsius auctor, vim suam exserit, formas induens maxime
multifarias, intellectumqve liominis limitati saspe deludens; sic,
ut exemplum afîeram: G ig a rtin a v ir id is , et S c y to sip h o n fo en icu -
la c eu s, qvos ad Pbycoidata continua merito amandavi, in summis
ramulorum apicibus interdum genicula osteadunt; hoc tamen non
impedit, qvo minus divisio persistât; nam aparte potiori fieri debet
denominatio et item distribiitio. Natura nullum facit saltum,
dixerunt veteres et in adagium abiit; harmonia qvidem etiam in
operibus naturæ esse intelligitur, eaqve admiranda atqve divina;
transitus sæpe dantur manifesti non solum inter ipsa regna naturæ,
sed etiam inter qvasdam classes, genera et species; attamen non
ubiqve transitus isti oculis observantium olFeruntur; qvare etiam
singulos in naturæ magna eaqve ut continua decantata catena indagare
articulos, hoc opus, bic labor; qvorum veram concatena-
tionem ut investigarent, plures sudarunt eruditi, at vota spemqve
ipsorum nihilominus hucusqve fefellit eventus. Qvæ cum ita sint,
delineationes, opera naturæ objecta repræsentantes, ubi yerba ad
rem, deqv a a g itur, exprimendam apta desiderantnr, et ubi natura
polymorpha systematicos in tricas conjicit aut ad incitas redigit,
vicem verborum gerunt, defectuiqve systematis medentur; qvarum
etiam utilitatem ipse bene perspiciens non ita paucas cunctasqve
ad naturam diligentissime sub lente exaravi. Atqve bac occasione
omittere non possum grates meas agere Viro excellentissimo Joh.
B illowio, Domino Sanderumgaard Fioniæ, cujus impensis exerci-
tationes artis delineatoriæ in liorto botanico Hafniensi instituuntur,
qvibus elementa hujus artis edoceri cupieiis subinde iiiterfui. Illas
vero delineationes sub mea ipsius inspectione æri ad amussim inci-
dit O. O. B a g g e , Chalcographus Hafnieiisis, non solum ob artem,
qvam strenua mine et felici manu exercet, sed etiam ob litteras,
qvibus olim vacavit, laudatissimus ; in qvibus æri incidendis, ut in
Tabulis eodem ordine, qvo in opere occiirrunt, aliæ alias, qvoad
ejus fieri posset, exciperent, operam dedi; tali enim delineatio-
num serie conspectum faciliorem reddi existimavi, earumqve plaii-
tarum affiiiitates et dissimilitudines melius ante oculos poni.
Haud raro accidit, utlitterarum rudes aliiqve interdum talia,
qvæ circa plantas tam minutas et fere contemtas versantur, conaie)