mina demirentur, et de earum usu diligenter percunctantes sæpe
idqve in tædium : Cui bono? qværant; qyare utilitatem hujus scien-
tiæ et pretium levi perstringere calamo a re non alienum videtur.
Nil autem de pretio ejus absoluto dicam; suum enim qvamqve doc-
trinam in se habere pretium (siqvidem cognitio in universum est
bonum qvid, homineqve ratione prædito dignissima, qvæ qværa-
tur), ideoqve imprimis colendam esse, per se patet; sed de pretio
ejus relativo, qvatenus bæ plantæ aut in oeconomia naturæ saluta-
res suas exserunt vires, aut iii usum humanum suas habent utilita-
tes, brevem mentionem injicere et necessarium et utile videtur.
Constat igitur de rebus incognitis nos nullam certam nobis fingere
posse notionem, nec ex iis ullam nobis capere posse utilitatem; si
igitur res in natura obvias intelligere easdemqve in nostrum usum
convertere cupimus, necesse est, ut ad eas cognoscendas et di-
scernendas animum advertaraus; sic etiam ex cognitione Hydro-
phytorum mere botanica pendent eorum militâtes intelligendæ; atqve
industriâ Botanicorum aliorumqve observatorum factum est,
ut nonnullæ earum utilitatum baud amplius lateant; plures forsan
postera dies docebit; qvarum qvæ cognitæ sunt, nonnullas jam
paucis eloqvar:
In oeconomia naturæ baud parvi sunt momenti; innumeris
enimpiscium insectorumqve, aqvas salsas æqve ac dulces inhabi-
tantium, cohortibus domicilium præbent et tegumentum, ubi se-
curam vitam degant et ovula sua excludenda deponant, atqve refu-
gium iisdem præstant, qvo se contra bostium insidias ocyus con-
vertant. .De Fuco n a ta n te (S argasso, ut in mappis geographicis
antiqvioribus, qvæ Mare Atlanticum sistunt, dicitur) qvo forsan
nulla pianta in toto terrarum orbe copiosior, hæc secundum itinera
ü sb e c k ii et K a h n ii affert L in noe u s :*} '’Radicibus non bæret defixus
in terra vel fundo, utaliæherbæ, sed in extrema superficie æqvo-
ris, prati instar, natat et animalibus infra concursantibus alimento
inservit; hoc ipso sedatur mare, et fluctibus suffocatis pacatum
evadit.” — Animalibus autem non tantum aqvaticis, sed qvoqve
domesticis alimento inserviunt; nam in Norvegia et insulis Færoen-
sibus eqvi ovesqve, qvin etiam in graminum abundantia, ad littora
sæpe festinare cernuntur, ut nonnullas^ qvibus avide vescunlur et
delectantur, sibi qværant algas; nam propter salem, qvem bæ plantæ
ill se multum fovent, apecoribus amantur; et testante L ig h t-
f o o t i o , pecora in insulis Hebridibus eodem esu tempore hyemali
nutriuntur, qvin etiam cervi post tempestates littora petere visi
sunt, hunc esum qværendi causa*). — Præterea, qvemadmodum
plantæ Phanerogamæ aêri athmospliærico purgando inserviunt, sic
Algæ, teste saltern Cel. P ristleyo, idem efficiunt, gazim oxygenium,
sub aqva soli expositæ, emittentes; atqve in eo sine dubio causa
qværenda est, cur aqvæ stagnantes, qvibus Confervæ innascuntur
aut datâ opera immittuntur, a corruptione maneant alienæ. — In
locis liumidis, qvæ exsiccantur, plures Confervarum species prima
sunt vegetabüia, qvæ tempore vernali e gremio terræ eliciun-
tur, eaqve herbis majoribus, qvæ deinde paulatim proveniunt,
viam idoneam steriiunt, partim cum reliqviæ earum cæspitosæ solum
terrestre obducentes herbis tenuibus infra pullulantibus tegumentum
præbeant, partim cum dissolute in limum abeant, qvi ter-
ram fertiliorem reddit. — In aqvis dulcibus ad turfam producen-
dam præprimis faciunt; qvare qvo magis eá foveantur homines, eo
minus hæc plantæ contemni merentur. — Sunt etiam, qvæ ad fun-
duin maris paulatim elevandum vim habeant; sic Oscillatoria
chtkonoplastes insulam parvam, sábulo filis suis lubricis retento,
temporis decursu formavit.**)
*) Ligliif. FI. scot. p. 906.
**) Hofmann Bang De usu Confervarum in oec.
(c^)