J<«
îS
A ^
I -
IT
¡ M m
L £ C T U 11 I s
s.
Quam ante hos sex annos brevi tempore prodltiiram esse proiniserain, Amphibiorum
Mexicanorum descriptionem, eius nunc tandem, lector benevole,
primam accipis partem, liistoriam saurorum amplectentem. Quaenam causae
iberint liuius morae, enarrare longiun est; nec tamen sine utilitate nostro
operi intervenit. Nam non solum animalium milii cognitorum plura specimina
succreverunt, sed etiam indicium in discernenilis speciebus milii quotidiano usu
acuebatur. Multa, quae tiro, quum primum talis operis consilium cepissem,
scripsi ac promidgavi (Isis 1828. p. 364.), erronea esse postea didici. In his
primo loco commemorem necesse est, me noimullas Ampliibiorum species, e
Brasilia et septentrionali America hucusque cognitas, in Nova Hispania itidem
degere falso contendisse. Quorum errorum plures iam in liac prima parte
correxi. Sic Cnemidopliorum, quem pro Cneniidophori Ameivae varietate
venditaveram, speciem distinctissimam constituere didici et Cu. undulatum
appellavi (p. 27.). Idem de Iguana tuberculata (p. 44.) et Euprepe quinquelineato
(p. 36.), quae Noviim Hispaniam inliabitare dixeram, valet. Quam
pro Cinosterno pensjlvanico sumpseram testudinem, ei Waglerus postea Cinosterni
hirtipedis nomen imposuit (Icon. Ampli. III. t, 30.). An iure a pensylvanico
distinguatur, non ausim equidem decernere, nisi comparatis pluribus
utriusque speciei exemplis. De serpentibus in altera huius operis parte, serpentes
et batrachia cum testudinmn paucis speciebus amplectente, disputabo.
Hoc tamen nunc iam praemonere placet, Colubnmi, quem venmtissimum
Neuwiedii putaveram, licet colore simileni, specie differre, nec Elapem, quem
pro corallino olim sumpsi, cuni liac Brasiliensi specie prorsus convenire, sed
novam rectius constituere, inter E. fulvum et corallinum quasi intermediam.
Ceterum multa adhuc exploranda restant, quae ab natali animalium regione
remotus ex paucis exemplis frustra coneris eruere. Utiiiam igitur Mexicani
Zoologi absolvant atque perficiant quae ipse, cm viva ammalia indagare
non licuit, inchoare tantum potui, et errores indulgenter corrigant, qui