
In décima tertia editione Syftematis Vegetabilis Perill. a L inke' vanos detege-
bamerrores, quos fedulo notatos cum venerando Sene communicabam, vt
in nova forte Editione hos evitaret Quum Crantziana Mediceave bile non con-
fpurcatae erant, verum débita erga verum Botanices Patrem Statoremque vene-
ratione concinnatae meae annotationes, gratam foam de hoc ingrato meo labore
mentem litteris mox teftabatur, mihique continuationem ejusmodi obfervationum
fimul amice injungebat. Verum hàe cum multis aliis poft mortem Summt Vin m
manus Filii pervenerunt, et tandem, proh dolor! extra patriam cum pretiofiffi-
mis collectionibus profectae font. Tandem prodibat Liber errorum, ne pejora
dicam, plenus fob titulo Supplement! Plantarum, quem oculatiffimus Ehrhart,
omni licet cura adhibita, a mendis purgare non potuit. Minime ergo mirum,
quod hi errores omnes in editione décima quarta, etiam Nob.Equitis M urray
cura quae prodiit, transiverint. Quos ego notavi, heic fifto, ut quivis eos
ipfe corrigat. Plures forte adfont , quos v.el ego fenfim, vel alii obfervent, ut
terfior aliquando evadat XV. editio.
Novas, qiias in quinto hoc Fafciculo defcripli, Plantas ab egregio K ön ig
etiam quoad maximam partem datas fuiffe dum teftor, vellem ut Amici hujus mérita
digno encomio celebrare fimul poflem. Verum huic labori vires meas im-
pares fentio. Mihi fane irreparabile fuit damnum maturus ejus obitus ; non fo-
A lum