
périment! eventu solidh confirmator.-Af. Petr. 1. 225. 5% Phntoe genere diverses se
invicem rarissime foecmdare queunt. ■ Mularum spatlum vite casibus variis, sæpe penes
cultorem, definitur. Si mnlæ proprio polline gravidæ reddantur, soboles debilis data est
e tvesana, qnæ natnram veluti exhaustam agit; mularum polline unius parentium gravidarum
progenies sterilis fuit atque ultimum gradum vitae contigit ; aurà speciei ab
ambobus parentibus divers* seminal! fcecundatarum, proles sæpe fuit fertilis; mnlas
autem arte nullâ ultra gradum quartern produci Natura permisit. Pars altera theorise
ingeniosissima sanè est et curiosa; sed experiments nullis enarratis demonstrata ; hinc
nimis hypothetica et prætereà nostro argumente aliéna. Speciem, credidit, alteram in
alteram transmutari posse, nec non restitutionem quarundam hybridarum in pnstinum
statum, sub requisitis gradibus descendentibus, a se jamdudum perfeetam esse; dogma
itaque Aristotelicum, quo species in speciem transmutari non posse, perhiben, doctri-
namque omnem bodiernorum physiologorum de præformatis germinibus re ipsà satis
superque refutari; transmutationem animalium divers* speciei æquè facilemac pronam
esse ex certissimis observationibus sibi persuasum esse. p. 399.
Propositions ex experiments, ut ferè omnibus visum est, certissimis collectas nemo
negavit, usquedum anno 1809 Bellardius, rerum Georgicarum in universitate Paviæ
Professor, in libello Saggio Botanico-Georgieo intorno Vlhridismo dellc Piante doctri-
nam novam protulit. Hie, actorum Kcelreuteri oblitus, stirpes vel inter varietates
speciei hybridas, vel generis species, posse fertiles esse asseruit; etiam inter genera
diverse; duntaxat experiments de Triticis tribus sc. Polmico,coerulescente, et to-
mentoso frètes ; quæ sub suis auspiciis progeniem e mixtâ copulatione fertilem dedêre.
Agnoscit, tamen, summam curam necesse esse ne hybrid* ad parentium imaginem re-
verterent, quippe quôd Natura per varies modos pristinam formam resuscipere semper
tentât. Ultra duos gradus non vidit, ipsaque expérimenta eh minus satisfacmnt quo
Tritica, de quibus verbumest, fortasse ex eàdem fonte in principio orta fuisse possunt.
Opiniones, itaque, ex adverse, vulgatas tantùm firmare videbantur. Nihilo seciùs
anno præterito botanophilus ingeniosus sanè nobilisque, Reverendus Gul. Herbert,
doctrinæ Bellardianæ, ut videtur, inscius, theoriam de hybndis fertihbus rursus proposât
In Dissertatione in Actis Societatis Horticulturæ Londinensis édita, plura ns Bel-
lardii similia proponuntur, pauca nova; sed nulla arguments probis con firms ta. Ad-
sunt, fateor, experiment* quædam de Gladiolis Africanis copulatione hybndh prolem
fertilem gignentibus; ne verbum, tamen, de harum mularum progenie ; nec observati-
onum methodi enarratio, quo tantùm de experimentorum validitate dijudicandum est.
Amaryllis, inter reginam 3 et vittatam Ç hybrida, hortulanis Johmom nuncupate, in Botanical
Cabinet Loddigesii spectabilis, fertilis esse asseritur ; quod condico, si stigma ex
polline speciei alterius foecundationem receperit, ut ex experiments amici cel. Griffinn
probatum est; an ex foecundatione proprih idem accidisset nescimus : res saltern adhuc
dubia hæret.
Celeberrimus T. A. Knight, rebus de physiologia vegetabilium versatissimus, argumentis
Koelreuteri plantas hybridas, id est, inter species diversas, perpétuas effici non
posse, plané consentit. Révéra, phænomenaNaturæ hodierna ad eandem finem ducunt;
et cpiùm Dea sibi in actis omnibus momentosis semper constet, leges de unâ vegetabilium
tribu omnes alias dirigere, nisi si experimentis certissimis esse aliusmodi probetur, credere
debemus.
Inter species quas pro ineditis proposui, unam, verosimiliter hybridam, admisi ; quod
quidam, utpote novum et ferè inauditum, vindicari debere putabunt. Est, tamen, nihil
nisi nécessitas, quo vindicetur. Adsunt characteres quibus speciei nulli adscribi potest;
et, cùm sit inter duas, parentibus patefactis, matris tantidem esset quanti patris; huic
non magls similitudine accedens quàm illæ, duos locos obtineret, v. nullum. Sed nimis
diversa est ut silentio præteream ; ergé locum quendam habere necesse est; et, omnibus
perpensis, proprium tribuere malui, quàm alterius. Quid, enim, prodest si speciei natu-
ralis character, qui tum ex duobus conflabitur, ita augeatur ut hybridam sibi dissimilli-
mam recipiat 1 Species, enim, Botanicorum sæpiùs artificiales sunt, et, ex rerum ipsarum
naturà, quodammodo semper erunt.
c