
L E C T O R I .
Hoc, B. L., jam ferè in consuetudine venit, ut quisque de ratione operis
qualiscunque evulgandi verbum agat. Si, autem, ego causas memorare ex
quibus origo nostri est necesse putaverim, ex eó est quod vix pro autore
baberi debeo, sed potiùs laboris alterius editore. Multis abhinc annis
Dominus Ferdinandus Bauer, qui tam nitidè icônes Floræ Græcæ Sib-
thorpii elaboravit, operisque proprii longe pulchrioris, si fortuna melior
concessa fuisset, Illustration.es Floræ Novæ Hollandiæ, ex itinere Græco
redux, figuras omnium quantum potuit, specierum Digitalium, mox pub-
lici juris faciendas, ad genus iconographicè illustrandum inchoavit; partim
sculpsit. Multo priùs, autem, quàm res perfectæ sunt, autorem expeditio
Anglica quæ, duce navarcho Flinders, ad oras Australasias indagandas
missa est, pro pictore Botanicö exegit. Conatus igitur de Digitalibus in
morâ venit ; nec sine damno. Iterum enim operi restitutum, et rebus
necessariis suppeditari frustrà quæsitum, librorum Botanicorum splendi-
dorum sumptus, ut tandem Monographiam rejiceret, impulerunt. Librum
diù et avidè expectatum tenebræ demum abdiderunt ; et, nisi si casus
faustus et inopinatus accidisset, abdidissent. Quod privatum ingenium
perficere nequivit, privata munificentia efFectum reddidit. Amicus noster
Dominus Gulielmus Cattley, non minùs horto Botanico ditissimo celeber,
quàm animo liberali, Baueri opus oblivio vindicare, et ipse, iconibus tabu-
lisque æneis pretio comparatis, sumptus solvere constituit. Mihi benignè
perficiendi curam commisit, et in publicum proferendi; quod feci pro meâ
facultate. Omnibus autem quantum mihi révéra tribuendum est forte non
satis patefaciat ; paucis, igitur, morabor dum partem propriam ostendam,