
et singulärem. Icones viginti-duo accepi perfectas, totidemque tabulas
aeneas; quinque ipse ad umbilicum perduxi; unam partes fructificationis
illustrantem Dominus Franciscus Bauer, pictor ante omnes, et praecipuè
rerum microscopicarum, peritus, mecum communicavit.
Quae cuique tabulae pertinent, voces monstrant singula insculptae. Argumentum
operis et ratio mihi tribuatur : mihi errores. Cum mihi, quod
doleo, omnium specierum Bauero depietarum non potui exemplaria com-
parare, ei soli quandoque innixi, quod semper explicatum habetur; et sanè
minoris est quippe talium cbaracteres prorsüs plani sunt, et solita autoris
diligentia depicti. Historiam Digitalium medicinalem, potiüs Medico
quam Botanico attinentem, param studui; non autem prorsüs omisi; Bota-
nicam, quanta curä et studio in me fuit, ad unguem inchoare volui; si
param feliciter, id ex judicio imperfecta accidit, nee rerum inopia. Sup-
plementum, si hoe tentamen exitum felicem habuerit, species mox dete-
gendas contineat: Ut mine est, numerus multum augetur, opusque
omnibus de re adhuc editis, ut ita dicam, magis est perfectum.
Tantum restat u t gratias amicis celeberrimis R. Brown et A. B. Lam-
berto pro benevolentiä singulari qua bibhothecarum et herbariorum usum,
hic propriorum, ille Banksianorum, concesserunt, quam maximas agam.
J. LINDLEY.
Dabam Londini
Prid. Calend. April. 1821.
D I G I T A L I S .
I n t e r omnes quaeper orbem antiquum sparguntur stirpes pauca restant genera, vel
antiquis scriptoribus plané incognita, vel tam obscuris verbis descripta ut hodie cuinam
eorum adscribere nescimus. Talem fortunam Digitalis, de quà tractaturus sum, subiit.
Sunt, tarnen, et ii homines fide dignissimi, et operibus scriptorum classicorum versatis-
simi, qui aliter senserunt ; nempè Dalechampius, qui Calathianam Violam Plinii Digitalem
credidit; Cæsalpinus, qui Damasonium alterum Plinii, seu Damasonion Diosco-
ridis ; quæ opinio potius e nomine “ fistula pastoris” ab Avicennâ stirpi Dioscoridis impo-
sito, quam ex autoris illius descriptione, ortum daxisse videtur: et fatendum est diagnoses
imperfectissimas Plinii Dioscoridisque magis plantas referre vulgé iis adscriptas, quàm
Digitalem. Fabius Columna Ephemeron Diosc., quod Colcbico autumnali omnibus aliis
refertur, bujus loci judicavit. Nec celeberrimum Sibthorpium recentiorem prætermit-
tam, cujus sententià Helleborus albus Dioscoridis Digitalem plané indicavit • quùm
autem D. aurea est quàcum assimilare voluit, cum cel. Smithio, hanc opinionem æquè
ac aliorum vero absimilem credo.
Fuchsius fuit qui primus genus nostrum certè descripsit, et nomen imposuit, quéd
flores habent digitabuli, munimenti sartorii, similitudinem, nomine agresti Germanorum
indicatam. - Nihilo seciùs Cæsalpinus, post multos annos, iterum nomine Virgæ pastoris
insignivit ; alii Nolæ s. Campanulæ sylvestris. Hos tarnen vires in medicinâ potentis-
simæ omnino latuere : ut verbis sæculi illius utar, virtutes calidæ fuerunt, et siccæ ; sed
nihil ampliùs : veras inveniendi honor est nostri ævi ; et præcipuè cel. Witheringii, per
quem ferè primum innotuere. Nunc diureticæ hâbentur, et ad pulsum debilitandum-
potentes. Folia D. purpureoe sub pulveris formâ, aut tincturæ, aut infusionis, in hy-
drope, tussibus, et catarrhis, etiam morbis chronicis, adhibentur. Sunt, quoque, qui
in hæmoptysi, cæterisque bæmorrhagiis, orthopnoeà spasmicâ, aliisque, præscribunt,
Præter hæc Allionius D. ambiguoe vim. contra hæmorrhoidas cæcas laudat; Querius
D . obscuroe contra gangrenas, et carnis vivi putredinem : quæ in locis propriis me-
morabuntur.
Genus ordinenaturaliScropbularinarum collocatur, prope Scropliulariam : quâ, et om
m m m m