I B
PRÆFATIO.
E d i t a Valentini regni descriptione ^ , ad opus tantisper ea de causa intermissum redeo. De-
di tribus voluminibus plantas hispanicas, peregrinas etiam in Hispaniæ hortis cultas. Nunc
yero rariores alias adiungam per totum orbem conquisitas, quasque recens siccas examina-
v i quanta maxima potui diligentia. Harum complures ad Epacrim, Eucalyptum, Metrosi-
derum atque Leptospermum pertinent, nota quidem genera, sed quorum characteres haud
parum novis observationibus illustravi : aliæ nova genera constituunt partim Epacri affinia,
partim ab hoc multum dissidentia. In omnium tabulis fructificationis systema expressi, quod
in primis utile, immo Botanicæ studiosis necessarium. Utinam eadem qua nos ratione et
alii Botanici omnia inventa ederent quæ clarissimis peregrinatoribus Commersonio, Banck-
sio, Thunbergio, utrique Forsterio innotuere. Utinam iis generibus quæ Forsterii, Gært-
neri, et de Iussieu scriptis traduntur, quorumque nonnulla reformata vidimus a Lamarck,
Schreberio, aliisque, specierum icônes et descriptiones adiungerentur. Fortasse vota nostra
non exiguam partem impieverint Bancksius et Reichardus; nec dum tarnen eorum lucu-
brationes nobis perlustrare licuit, neque novimus an prelo commissæ fiierint. Interea vero
dum huiusmodi thesauris caremus, opera; pretium facturum me putavi si quæ ad manura
habeo cum omnibus communicem.
Dabam Matriti die I Septembris anni 1 7 9 7 .
(a) Observaciones sobre la historia natural, geografia, agricultura, poblacion y frutos del Reyno de Valencia.