spina longa, flavida terminatis, in reliquo margine ci-
liato-spinulosa 5 alæ caulis paulo latiores, dentibus gran-
dioribus, eodem modo spina longa terminatis 5 cephala
parva, sæpius numerosiora, in apice caulis, et ramo-
rum spicato-glomerata, subinde infra glomerem terminalem
nonnulla solitaria, alterna, sessilia, inter se remota
3 calathus ovoideus, arachnoideo-floccosus, inter-
dum glabratus, squamis ovatis, prope apicem striis
paucis, brevibus, purpureis, vel etiam macula fusca
pictis, terminatis spina recta, erecto-patula, passim
ipsis multo longiore, rarius æquali, supremis lanceo-
latis, acuminatis, inermibus , apice scariosis 3 floscnli
purpureo-rosei 3 antheræ albidæj stili violacei. Reliqua
similia«
Linnaeus 1. c. loquitur de planta circa Romam nascente,
neque ullum alium locum natalem ei tribuit. Videtur
desumpsisse descriptiunculam ejus ex planta culta in
borto Upsaliensi, ideo non mirum, quod repererit folia
subtus pallidiora, non vero alba, neque tomentosa.
Postea Scbleicherus misit ad botanicos aliam speciem
snb nomine Cardai polyanthemi. Misit quoque ad me
anno 1810, et statim cognovi esse distinctam, et no-
vam plantam, et posui in horto sicco meo sub nomine
Cardui Schleicheri. Reapse Carduus est ob pappum pi-
losum, neque ullo pacto provenit circa Romam. Gau-
dinius post me recognovit pro nova specie, eamque
evulgavit in Fl. Helv. tom. 5. p. i66. sub nomine Cardui
multiflori. Kochius eidem adsensit, et in Syn. ed. a.
p. 46a. Carduum crispo-nutantem dixit. Declarare au-
tem debeo pro rei veritate, Schleicherum certum non
fuisse de identate plantæ suæ cum Linnæana 3 ideo pe-
tiit a me exemplar plantée Romanae, ut cum sua com-
pararet.
3. C nicus siculus: caule elato, superne ramoso; foliis
pinnatifidis, subtus floccnlosis , laciniis , dentibusque
alarum longe spinosis; cephalis exiguis, glomeratis 3
calathi squamis ovatis, spinula terminall recurva , recta-
ve duplo, triplove longioribus.
Cn. siculus Guss. Syn. a. p. 44a.,* et ibid. part. a. p. 864/
Cn- pungens Bio. Bern. Cent. 1 . p. 2.6. n. 19.* excl. syn.
Bert, in Opusc. scient, di Bol. iom. 1. p. a3o. (in observât,
ad Cnicum polyanthemum), et Aman. Ital. p. 4^. in
eadem observât.
Cirsinm sicnlum De Cand. Prodr. 6. p. 6^2. n. 44-
C. pungens Ten.Nap.\. in syll.p. 118., et Syll.p^t^.n.6.
Ital. Car do uncinello.
Bienn. Habui Panormo ab EEqq. B ivoNA-Bernardio , et
G ussonio. Floret Julio, Augusto, Septembri.
Herba omnino ut in Cnico polyanthemo , sed folia subtus
, et caulis non tomento denso , sed tantum floc-
culo leviori adsperguntur; cephala plusquam dimidio
minora 3 squamæ calathi ovatæ, macula fusee purpurea
apice notatæ , duplo, triplo, et etiam quadruplo lon-
giores spinula terminali recurva, vel recta. Reliqua
similia.
Cnicus pungens Willd. Sp. pl. 3. part. 3. p. i 663. a De
Candolleo habetur pro varietate p. Cirsii siculi Prodr. 6.
p 642.
4. Cnicus strictus: caule erecto , glabro3 foliis cartilagi-
neis , semipinnatifidis, subtus flocculosis , laciniis , dentibusque
alarum longe spinosis 3 cephalis solitariis ,
axillaribus, brevissime pedunculatis, superioribns ap-
proximatis ; squamis calathi acumine longo, subulato-
. -spinoso terminatis , patulis.
Cn. strictus Ten. Cat. pl. kort. reg. Neap. ann. 1813.,77.28.,
et Syn. nov.pLp. 69. n. i 58., et Ad cat.pl. ann. i 8i 3.
app. i. edit. alt. p. 61. n. i 55., et FI. Nap. 1. in prodr,
p. X L V I I I ., et Nap. a. p. aoo. tab. 75. Bert, in Opusc.
scient, di Bol. tom. 1. p. a3o. n. a., et Amoen. Ital. p. 4a.
n. a. Sebast. Rom. pl. fuse. a. p. 18. Sebast. et Maur. Fl.
Rom. prodr. p. 28a.
Cirsium strictum Ten. Nap. 4- in syll.p. 118., et Sylt,
p. 4i 3. ti. a. Spr. Syst. veg. 3. p. 370. n. 3.
C. rheginum Spr. Pugill. a. p. 77. n. 148•
Lamyra alata Cass. Diet, des scienc. nat. tom. a5. p. aa2.
Chamepeuce stricta De Cand. Prodr. 6. p. 65g. n. 8.
Carduus nemorosus Italicus Barrel. Ic. 417- fig. bona.
C. pycnopolycephalus sylvestris Triumf. Obs.p. 100. cum
tab.
Ital. Cardo cartilaginoso.
Perenn. Habui ex districtu Maceratensi in sylva di Fia-
slra ab Eq. Prof. N arduccto , ex montibus Nursinis
ab Eq. Petruccio , ex Piceno a Montefortino, et in
monte Volubrio alle Svolte a M arzialetto , ex montibus
Praetutiorum ab Eq. G ussonio, ex Sabinis in Lu-
cretili a Prof. Sebastianio , ex collibus Salernitanis ab
Eq. Prof. T enorio. Floret ab Julio in Octobrem.
Caulis erectus, angulatus , semialatus, vel hic illic intégré
alatus, glaber, simplex, aut superne ramosus,
ramis patulis, uni-tripedalis. Folia cartilaginea, rigida,