capsulse cornua brévia, divergentia ; reliqua otnnia si-
milia. Tota planta pilis brevibus, apice glanduiiferis
pubescens, et viscosa .
Species a præcedente probe distincta ; sed Seguierius ,
cum habuisset Saxifragam bulbiferam lectam in fos-
sisVeronæ pro Saxifraga granulata L .,in Sup. p.aoô.
loquens iterum de Saxifraga bulbifera autumavit,
hasce suas plantas esse varietates ejusdem speciei,nec
opinio fallebat eum. Linnæus vero ignarus erroris Se-
guieriani incongrue ex Seguierio suspicatus est, Saxi-
fragam bulbiferam reapse esse varietatem Saxifrage
granulatæ. Yide Sp. pl. p. 577.
S7. S ax ifr aga cernua : radice granulata ; foliis radicali-
bus reniformi-lobatis, caulinis inferioribus acute pal-
matis, supremis lanceolatis , axillis glomerate bulbil-
liferis;flore subsolitario, virgineo cernuojpetalis emar-
ginatis.
S. cernua Sp. pl. p. 577. Smith. Engl. Fl. a. p. 370-, et
Engl. bot. v. 10. tab. 664. Hook. Brit. Fl. ed.u.p. 194
Fl. Dan. tab. sa., et 590. Svensk. bot. v. 11. M n o .
optima. Morett.De quibus.pl.Ital.dec. 5.p. 5. n.Af>. fl
et Mon.p. s8. n. 34- ß .* Don.Mon.p. 364- ch. ß. Sternb.
Revis, p. 18. a. ß. tab. is,, fig. a.,et Sup. sec.p. 3o. a>. ß. J.
Be App. alt. in Mem. dell’Accad. di Torin. ann. 1827.
p. 197. Coll. Herb. Ped.u.p. 535. n.iS.De Cand. Prodr. 4.
p. 36. n. 89. (k. ß. Koch. Syn. p. 377. Reich. Excurs. 3.
p. 553. n. 3574. Gaud. Helv. 3. p. io4- <k. ß.
S. n. 17a. Lin. FI. Lap. p. 184. tab. 2,.fig. i{.
Ital. Sassifragia verginella.
Perenn. Habui ex Tyroli Italico ai Monzoni di Fassa
a P atertco , in Padon Fassano ab Eq. P arolinio , et
a F acchikio , ex alpe della Bocca in provincia Bein-
nensi ab eodem F acchinio . Obtinui quoqüe a Prof.
M orettio , sed sine indicatione loci natalis . Floret
Julio, Augusto .
Radix fibrosa, et squamata, ad squamas granulata bid-
billis oblongis, nudis, albicantibus . Caulis teres, ere-
ctus, vel ascendens, subinde flexuosus, pilosulus, sira-
plicissimus , duos pollices-spithamam longus , alterne
foliosus. Folia parva, radicalia, et caulina ima longo,
et tenuiter petiolata , reniformia, obtuse, vel acute
quinque-septemloba, caulina reliqua successive decre-
scentia, inferiora breviter petiolata, acute palmato-
-quinquefida, successiva trifida , suprema sessilia , tripartita
, vel integerrima,ovata, aut lanceolatay onuu'a
491
folia glabra, subinde subciliata . Bulbil I i plures, exi-
gui, rufescentes, glomerati in axilla foliorum cauli-
norum , prassertim superiorum . Flos grandis , termina-
lis , solitarius , breviter pedunculatus , interdum comi-
tatus uno alterove pedunculo unifloro, solitario, axil-
lari in foliis supremis. Pedunculi pubescentes, in fiore
virgineo cernui, in florum antbesi erecti . Calyx in
anthesi brevissimo tractu ovario adhaerens , in fructu
longius adhajrens , profunde quinquefidus , pubescens ,
laciniis oblongis, obtusis, erecto-patulis. Corolla alba,
calyce triplo, et quadruplo longior, petalis obverse
oblongo-lanceolatis , obtusis , et saepe emarginatis , tri-
plinerviis . Stamina calyci aequalia, et etiam duplo
longiora , filamentis superne attenuatis , antheris didy-
mis . Capsula bicornis, cornibus longis, divergentibus,
recurvis .
Calyx est quam certissime inferne adhaerens, licet in
anthesi tractu brevissimo , tractu longiore , et evi-
dentiore in fructu,ut passim contingit in aliis specie-
bus hujus sectionis ; sed, cum saepe fructus abortiat,
tunc calyx videtur prorsus liber. Haec species , cum
frigore praecoci deprehenditur, tota bulbillifera est, et
loco Boris terminalis fert foliola tantum,quae calycem
abortivum referuntq cujus lusus obtinui exemplaria
plura a Facchinio lecta in Tyroli Italico .
Possideo exemplar hujus speciei lectum in North Pimer-
set in expeditione arctica , quam, duce Parryo, navis
Hecla suscepit anno i 8a5., quod exemplar ipse Par-
ryus dedit egregio Andraeae Masio nostro M. D., qui
multam utriusque Americae partem peragravit, et qui
Bononiam reversus illud mihi dono benevole concessit
.
1 Annua; , perennes , suffruticulosce J. foliis
herbaceis, palmatifidis, vel cuneato-
-flabellatis , apice dentatis, aut lineari-
-spathulatis, integerrimis j calycibus inferne
adhcerentibus.
a8. Saxifraga petrcea : pubescenti-viscida; caule decum-
bente , ramosissimo ; foliis palmato-trifidis , lobis inei-
so-dentatis5 panicula patente; petalis emarginatis, calyce
triplo longioribus .
S. petraea Sp. pl.p. 578. Wulf.in Jacq. Collect. 1. p. 200.
Jacq. Pl. rar. 1.p. 8. tab. 8r: Morett. in Meni.r. p.oB^.f