2oa HEXANDRÏA—MONOGYNIA „
coeno, vel supernatant in lacu, radicant ad nodos fibris
tenuissimis, verticillatis, apice tantum refracti surri-
guntur. Folia multo crassiora, et longiora , quam in
specie, subinde pedalia. Corymbus supradecompositus,
initio erectus, demum divaricatus. Fasciculi pauciflori,
floribus longiusculis. Sepala vel omnia acuminato-mu-
cronulata, vel interna acuta, aut obtusiuscula .
In varietate O vel cuncti florum fasciculi sunt vivipari,
vel alii floriferi, alii vivipari. Sepala in floribus semi-
niferis sunt omnia acuminata.
Varietas £ gaudet corymbo simplici, capitulis florum tribus
quatuor, quorum unum, alterumve sessile , reliqua
pedunculata. Flores in quovis capitulo numerosissimi,
densissime stipati in globum fere magnitudine parvi
cerasi. Sepala omnia mucronulata, castaneo-fusca. Capsula
perigonio longior, acuminato-rostejlata, angulis
sub rostello vix arcuatis, aut recta in rostellum pro-
tensis, saturate castaneo-fusca, sub vitro subpunctu-
lato-scabra .
Varietas J proxima varietati £, sed differt corymbo de-
composito, licet abbreviato, capitulis multo minori-
bus, floribus quoque minoribus , castaneo-nigrescenti-
bus, sepalis acuminato-aristulatis, capsula perigonio
æquali, ob angulos superne insigniter areuatos obtusa
cum rostello brevi in medio, castaneo-nigrescens, sub
vitro evidentius punctulato-scabra.
Hæc species tot, tantisque formis ludit in Italia nostra,
ut facile dignoscatur transitas ab una forma in aliam.
Restitui nomen specificum Linnæanum, quia aptissi-
mum, evanescentibus cum falsis speciebus etiam nominibus
eisdem impositis. Quid sint Juncus aquaticus,
et Juncus sylvaticus All. Ped. 2. p. ai^,, dici nequit,
cum desint exemplaria sub hisce nominibus in herba-
rio Allionii. Ibi tantum habentur exemplaria simul
confusa Junci articulati a. I nostri sub eodem Junci
articulati nomine.
a i . Juhcus obtusifiorus: calamis, foliisque teretibus, fo-
liis concameratis, arefactione nodulosis ; corymbo su-
pradecomposito, \divaricato -, sepalis oblongis, obtusis
omnibus .
J. obtusifiorus Ehrh. Calam. n.76. Rom. et Schult. Syst.
veS‘ 7- par. 1. jp. 19S. Smith.Engl. FI. a.jv.iqb., et Engl,
lot. v. 3o. tab.2144. Hook. Brit. FI. ed. 2. p . 162. Bich.
in Trans. Lin. Soc.isz. p.fituq. Svensk. bot. v. 9. tab. 615.
Comoll. Com. 2. p. 264. Lanf. Mant. in Conf. e Brugn.
HEXANDRIA—MONOGYNIA. 2 o3
Giorn. dec. 2. tom.io.p. 24^-* Poll. Ver.i.p. herb.
JVacc. Vén. 2. p. 124.* Sang. Cent. p. 53.* Ten. Nap. 3.
p. 38o., et Syil. p. 17g. n. 10. Gusson. FI. Sic. prodr.
p. 433.* Röhl, cum Mert. et Koch. Deuts. FI. 2. p .585.
Koch. Syn.p. 729. Reich. Exc. i .p . 96. n. 657. Gaud.
Helv. 2. p. S49.
J* articulatus var. major Sao. Pit. 1. p. 862.
J. sylvaticus Host. Gram. '3. p. bq. tab. 86., et Austr. 1.
p- 447- . . .
J. n . i323. Hall. Hist, stirp. ind. Helv. 2.77.171. excl. syn.
J. foliis articulosis , minimus Mont. Gram.p. 26.^* herb.,
syn. erroneis.
J. aquaticus, erectus, minor, foliis teretibus, articula-
tis , cum internodiis brevissimis, capitulis florum spa-
diceis, umbellatim, et paniculatim dispositis Mich.Nov.
pi. gen. p. 38.* herb.
Ital. Giunco pannocchiuto.
Perenn. Legi in Lunæ portu al Molinello propq Spediam,
et in palustribus litoris Massensis proximi. Habui ex
uliginosis Nicaeensibus ab Eq. Prof. Mohisio , ex agro
Mantuano a Barbierio, et a Melara a Felisio, ex
humentibus di Roman in districtu Bassanensi a Mon-
tihio , ex pratis Tergestinis a S.Anna, et Zaule a
Tommasikio, et a Biasoletto, ex thermis Aponis ab
Eq.PAROi.iHio, Fossâ Clodiâ alla Ca-bianca a Prof.Nxc-
cario, Volaterris ad balnea di Morba ab Amideo, Ro-
mâ a Prof. Maurio, ex Principatu citeriore a Eboli,
et Panormo ad Oretum, et ad torrentem S. Martini
ab Eq. Gussohio . Floret Majo, Junio.
Radix repens. Calami erecti, firmi, teretes, remote binodes
, quam in præcedente longiores, basi obvallati
squamis oblongis , obtusis, striatis , flavidis , superio-
ribus longioribus, retusis cum mucronulo. Folia sita
ad nodos , teretia, mucronato-pungentia, longa, striat
a , intus concamerata, recentia lævia, arefactione vix
sensibiliter nodulosa, basi expansa in vaginam ample-
xantem, potius longam, margine scarioso-flavidam. Corymbus
terminalis, supradecompositus, et subinde plu-
ries, divaricatus, ramis interdum refractis. Flores parvi
, fasciculati, fasciculis pauci-plurifloris , fastigiatis,
aut subcapitatis. Spatha bivalvis, inæqualis, valvis in-
ferne lanceolatis, retusis, et ex sinu abeuntibus in
folium subulatum, corymbo brevius. Bracteæ ad di-
visiones corymbi lanceolate , acute, vel acuminate,
quæ sub flore ovate , .concavæ , obtusæ, omnes carina