quorum ille artis in ses incidendi , hic pingendi
peritissimus artifex e ratj neque negari potest,
utrumque in suo genere ea diligentia elegantiaque
versatum esse, quee tune temporis rarissime in ope-
ribus Botanicis conspiceretur. Quee res una curn
peritia et diligentia Oederi, fieri non potuit, quin
opus harum litterarum studiosis egregie probaret.
Sed alia etiam res non minus ad opus commendan-
dum valuit. Desiderabantur enim ea setate quum
aliarum plantarum spontanearum, tum arctoarum
inprimis accuratee et elegantes delineationes. Flora
Lapponica Linncei injecta erat cogitatio de plantis
Alpinis, quee in regionibus septentrionalibus na-
scuntur, et quamquam parum eleganter delineatee
erant plantee, quibus ornatum erat hoe opus ; osten^
derat tarnen quot etquam insignes plantarum for-
mas regio arctoa procrearet, ad quas priecipue
Oederus, pluribus in Norvegiam susceptis itineri-
bus, animum attendit. Primus Florce Danicce F a -
sciculus non minus quadraginta septem plantas Nor-1
vegicas exhibet, quarum magna pars ante Oederum
delineata non erat, ceterarum autem plereeque non
nisi ex imaginibus parum accurate factis cognitee.
Nee minus in Slesvigum et Holsatiam, ut
etiam in Oldenburgum et Delmenhorstium, qua)
tune in Danorum ditione erant, itinera suscipiebat
Oederus. Ex Borringia et Islandia plantas mitte-
bat/.6r. Koejiigius, quem C .F .R o ttb 'ó lliik J.Zoegcealuerat
disciplina, et cujus postea nomen celebra-
runt ea, quæ in India Orientali, ubi in coloniis Da-
n ic is medici munere fungebatur, ad illustrandam
Botanicen invenit *).
Fuere, qui Öedero objicerent, quod paullo
iniquius de Linnceo statuisset, et quod in iis , quas
edebat, plantis nominandis non nihil errasset.
Sed illud ex male intellecto Linncei systemate profec-
tum j hoc in amplissimo opere perfacile fieri potuit.
Præterea etiam tenendum est, Oederum e xH a lle r i
disciplina esse profectum, ideoque non eodemplane
modo ac Linnoeus de genere et specie potuisse sta-
tuere. Verius ei objicipoterat, quodinultimisF/oroe
JDanicce Fasciculis aseeditis multas plantas, minores
quam sunt natura exhibuerit, quodque rei matu-
randæ causa plures adhibuerit artifices, quorum
opera operibus utriusque Roesleri vel imparia sint
vel dissimilia. Quin nonnullæ plantæ modérante
I. A. Murrayo Gottingæ pictæ et æri incisæ sunt, quæ
neutiquam cum iis, quæ a Roesleris delineatæ sunt,
comparari possunt**), ut omnino ultimi Fasciculi
ab Oedero editi prioribus longe posthabendi sunt.
*) De dignissimo hoc JFalliclni decessore copiosius agitur in praef.
ad Roxburghii Plants of Coromandel a Patr. Russel.
**) Ex gr. Parnassia palustris. Eas ipse Oederus in Indie. Fascic.
F l l l v i a Kalienhovero Gottingensi pictas esse dicit. Etiam Wie—
nones, fratres, et Johannes Ilaasius Oederi tempore tabulas aliquot
eonfecerimt.