conjunctissimus. Qui quae ad geographiam
plantarum illustrandam invenit, ad multa quo-
que j quae Florae Danicae profuerunt, investi-
ganda viam muniverunt.
N. Hofrnannus, Dominus praedii Hofmannsgave
in Fionia, quern mature mecum conjunxit stu-
diorum communitas, et qui inDaniaä etNorve-
giae litoribus multa ad Algologiam pertinentia
invenit, et cum algas penitus novit, tum plu-
res etiam Botanices partes cognitas habet.
M. TVormsJcjoldius, Succenturio militiae terrestris,
qui haud pauca, quae in Groenlandia ad Bota-
nicen facientia invenit, mecum benevole com-
municavit omnia.
H. C. Lyngbyeus, Hydrophytologiae Danicae auctor
clarissimus, nunc apud Söeborgehses et Gil-
lelejenses in Sjellandia sacrorum antistes, cujus
acutissimum ingenium non in solis hydro-
phytis illustrandis est versatum.
Mörkius, Secretarii munere fungens. Qui quuin
per plures annos Jungermanniarum genus in-
vestigasset, et de iis singulärem, qui ab Uni-
versitate Hafniensi praemio proposito ornatus
est, librum conscripsisset, et praeterea iter in
Islandiam fecisset 5 mu lta , nec ea vulgaria,
ad opus augendum contulit.
E .F . Noltius, V. Cl. Med. Dr. et in Universitate Kilo-
niensi Botanices Professor, qui per plures annos
indefessa industria Lauenburgi, Holsatia? et
Sleswigi plantas conquisivit, et si quae rariores
repertae fuissent, mecum benevole communi-
cavit, cujus rei ultimi Florae Danicae Fasciculi
permulta dant documenta.
E. F ries, Y. Cl. Professor Lundensis, qui multas et
quidem magni momenti observations de plan-
tisdubiis, praesertimfungis et lichenibus hujus
operis benevole mecum communicavit.
ƒ. G. C. Jjehmanus, V. Cl. Profess. Hist, natur. in
Gymnasio Hamburgensi.
O. J. FreueheniuSj in insula Mona sacrorum antistes.
H. B e c liu s , qui his litteris strenuam operam navat.
J. V a h liu s , artis pharmaceuticae peritus.
Deinbollius et S. C. Sommerfeltius inNorvegia sacrorum
antistites.
Nobilissimus Comes cleRaben.
C.Holbollius, centurio militiae navalis, etGroenlan-
diae septentrionali praefectus.
Verum enimvero ut nec mihi defuit Regia
liberalitas, quae nullam non bonam artem amplec-
titur et fovet, utque non possum quinlaeter, quum
reputavero, quam multa ad opus augendum et ex-
ornandum facientia a viris doctissimis mecum fue-
rint communicataj ita etiam in magnas incurri
difficultates, et eas quidem ejusmodi, ut cum cre-
scente operis magnitudine indies crescant. Ete-
nim hodie fere major quam antea, non solum in