adjuvabatur a discipulo suo dilectissimo C. F . Schu-
macheroY. Celeb, hodie in alma nostra Universi-
täte Anatomise Professore. Notmn est diligentissi-
mum hunc Botanices cultorem in Flora Sjellandise
septentrionalis permultos a se inventos , et ante incognitos
fungos descripsisse; minus cognitum est
eum hos omnes, summa diligentia et arte, propria
manu delineasse. Hisce delineationibus, quse nunc
regia liberalitate Horto botanico in possessionem
cessere, usus est F a h liu s } et ego quoque ingra-
tus essem, nisi faterer, me Baud paucos fungos
rariores eis acceptos re fe rre , cujus rei singuli Fasciculi
a me editi non unum specimen prsebent.
Quatenus m ihi, cui a Fcthlii inde morte
anno 1804 Flora Danica edenda commissa est,
egregiorum, qui ante me hoc munere functi sunt,
hominum vestigia persequi contigerit, non meum
est judicare. Id quidem contigit, ut diutius quam
ceteri in opere edendo elaborare potuerim, et gra-
tus agnosco, me magis quam decessores ipsis tem-
poribus fuisse adjutum. Hue pertinet, quod eo
posissimum tempore opus edendum mihi mandä-
tum est, quo non solum plantarum cognitio egre-
gie amplificata e s t, verum etiam, in regno et vita
plantarum investiganda, multa ita tractari coepta,
ut animos humanos ad intelligendum et cognoscen-
dum multo magis trahant et alliciant 5 deinde, quod
regia in procurandis sumtibus liberalitas non solum
nonimminuta est, sed etiam pluribus noininibus auc-
ta ; quod J. I . Bayerus, peritissimus pingendorum
florum artifex, summo studio et industria in ex-
ornando opere élaborât 5 quod denique multi ex iis,
quos mecum conjunxere communia studia, et quorum
non paucos dilectissimos habui discipulos, ad
opus augendum et amplificandum permultum con-
tulerunt. Ex quibus hi præcipue honoris et grati
animi causa hoc loco nominandi sunt:
(J. F. Schumacherus'Sf. Celeb, cujus supramentionem
feci, et qui me quoque eadem, qua Fahlium,
benevolentia prosecutus, multos ex rarioribus,
qui opus ornant, fungis, mecum liberalissime
communie a vit.
Christianus Schmidtius, olim in Universitate Fri-
dericiafia, quse Christianise in Norvegia floret,
Botanices Professor, initinere, quod adfluminis
Nigeri fontes investigandos in Africæ regio-
nem Congo susceptum erat, magno cum ha-
rum litterarum detrimento immatura morte
abreptus. Qui vir eximius et quum mecum
per nonnullas Norvegise regiones iter faceret,
multa et egregia mecum communicabat, et
cujus diligentiæ et peritiæ in plantis hujus re-
gionis investigandis postea quoque non pauca
refero accepta.
I. F. Schouwius V. CL in hac Universitate Botanices
Professor, et munere et amicitia mecum