dis synonymis summa diligentia ac peritia conspb
ciebatur. Quid multa? ab eo inde tempore non du-
biis vestigiis apparebat, cum novo editorenoyam etb
am ad operis praestantiam accessionemfactam esse.
Ita igitur ad opus aggressus est Vahlius , ut,
si ardorem spectares, juvenemj si vigorem, ma-
turae aetatis virumj si experientiam, senem crede-
res: ita m eo perficiendo versatus est, ut de sum-
m o, quo incensus erat, studio, mihil unquam
remitteret. Ejus accelerandi causa plerasque etiam
Danise et Norvegiee regiones peragravit. Primum
iter in Finlandiam anno 1785 suscepit, in quo iti-
nere nonnullas plantas phanerogamas, quse in sep-
tentrionalibus his regionibus non antea inventse
erant, inprimis autem magnum fungorum nume-
rum invenit. Copiosa hujus itineris descriptio in-
serta est Actis Societ. Histor. Natur. Vol. II. Fascic.
I. et Vol. III. Fase. II. Anno 1794 in Holsatiamj
et comité N. Hofmanno, discipulo dilectissimo in
Slesvigum, Chersonesum Cimbricam et Fioniam
itinera suscepit.
Ne iis quidem anni temporibus, quibus nee
florida prata, nee laetse frondibus silvse homines alli-
ciunt, quibus superiorum ordinum plantae flaccent,
et non nisi inferiores ad summam perfectionem per-
veniunt, quaerendo defatigabatur j sed nunc ad So-
ranas, nunc ad Fridericoburgenses silvas confugie-
bat, fungos, quos deinde delineandos curaret, conquisiturus.
Neque quum eetas ingravescens vires
imminuisset, et vitse labores piam ingenii lenita-
tem exacerbasset, Florae deerat, sed anno 1802 in
Norvegise regionem Tellemarken profectus est, nec
ut plura posthac itinera susciperet vir summae in-
dustriae, fata permiserunt.
Duo inprimis a Vcihlio in edenda Flora Da-
nica commissa esse jactant; quae hoc loco comme-
moranda erunt: alterum, quod operis editionem
non satis acceleraverit, alterum, quod eae subtilio-
rum plantarum partes, quae ad plantas cognoscen-
das et ad suum quamque genus et speciem referen-
das inprimis valent, ex. gr. peristomata muscorum,
minus accurate et diligenter repraesentatae sint,
quam pro ea, quae tunc erat, harum plantarum
cognitione jure postulari posse videretur. Quae
quam verq Vah lio objiciantur, paullo accuratius
erit videndum. Negari quidem nequit, Mullerum
et Vahlium non eadem, qua Oederus, celeritate
in edendo opere fuisse versatos. Ab anno enim
1761. ad a. 1771 Oederus decern Fasciculos, singulis
itaque annis singulos edidit. Ab anno inde
17 72., quo anno Oederus ab hoc edendi munere
avocatus est, usque ad annum 1782, O. F . M ill-
lerus quinque Fasciculos, id est, singulis bienniis
singulos edidit. Abanno 1785* ad 1804., quo anno
Vahlius decessit, sex Fasciculi editi sunt, quos si
computaveris, efficient in singula fere triennia sin»