gulos« Sed tenendum etiam est, Oederum, ante«
quam primum Fasciculum ederet, magnum deli-
neationum tabularumque sculptarum numerum col-
legisse; Vahlium contra coactum fuisse permultas
delineationes, et tabulas, quae ei tradebantur, non
paucas rejicere, vel quod plantse parum accurate
repraesentatse essent, vel quod dubium esset, na«
scerenturneinDania, an ex'aliis regionibus ab initio
fuissent apportatse. Prseterea ipsa rei natura
fe r t, ut ejusmodi opus initio celerius procedat.
Tum enim qusecumque reperta fuerint, nova sunt;
quum Vah lio contra diu multumque quaerendum
esset, antequam, inter rariores quidem plantas,
quae praecipue in itineribus conquiruntur, quaedam
reperirentur , quae nondum in Floram Danicam re-
ceptae essent. Fieri igitur non potuit, quin in con-
quirendis plantis multum temporis consumere-
tu r; cujus conquisitionis quum in Finmarchia ini-
tiam fie re t, in tanta hujus regionis longinquitate
necesse erat magis etiam retardaretur opus. Ni-
liilo minus tarnen haud dubie celerius processisset,
nisi Vahlius extrema aetate, tum, quum praecipue
retardabatur opus, in aliis rebus occupatus fuisset,
in primis in edendo opere, quod universam Botani-
cen multo proprius a ttin g it, et in quod qui faciendi
erant sumtus, a Rege liberalissimo procura-
bantur, Enumerationem plantarum dico, quem
veluti fructum maturissimum tulit rara, qua pollebat,
experientia, elegans eruditio et indefessa
industria.
Jam quod alterum F a h lio objecerunt, vide-
tur id quidem paullo justius reprehendi. Quam-
quam enim satis constat muscos ab eo non fuisse
neglectos, et quamquam qui ab eo in Floram Danicam
recepti sunt multo accuratius delineati sunt,
quam quos receperunt Oederus et Mu lle ru s ; ne-
gari tarnen non potest, eos interdum non sine
magna difficultate posse ad suum quemque genus et
speciem referri, quod ad eas partes, quae ad banc
rem praecipue valent, et quae majores quam pro
naturae veritate repraesentari debebant, non satis
advertit animum. Hoc igitur nomine Vahlianum
opus fortasse minus perfectum fuerit; sed tenendum
etiam est, ea, quae ab Hedwigio inventa sunt,
nuper admodum fuisse promulgata, et Muscolo-
giam tunc temporis nondum ad earn adductam fuisse
perfectionem, quam nunc multorum erudissimo-
rumque virorum studiis assecuta est. Ceterum ab
lioc peritissimo editore magnus cryptogamicarum
plantarum numerus in Floram Danicam receptus est,
nimirum in sex, quos edidit, Fasciculos, non minus
164 quarum 95 fu n g i, et ex uno Agaricorum
genere species quinquaginta. Jam supra comme-
moravi Vahliiim inprimis circa Soram et Frideri-
coburgum, et in Finmarchia hanc familiam inve-
stigasse 3 sed in minoribus praecipue fungis egregie