thecis non fere conspiciuntur. Nec peritos harum
rerum sestimatores fu g it, splendidos hosce colores
non semper ad naturse veritatem esse accommoda-
tos ; id quod nernini mirum videbitur, qui quidem
reputaverit, plantas jam flaccidas delineari, et ta-
men coloribus suis distingvi solere.
Potuissem quidem Floram Danicam ita ex-
ornare, ut splendidissimis quoque recentioris seta-
tis operibus (ejusmodi est etiam quod edidit Holm-
skjoldius: Beata ruris otia’Q par esse posset; sed
oa re litteris parum profuissem; multo enim majo-
ris constitisset, ut adeo pauciores uti eo potuis-
sent. Quale nunc est opus, puto id, si ceterum delineation
es naturam sequuntur, consilium acsecu-
tu rum, quo comparatum est, videlicet ut planta-
rum in Dania nascentium accuratse delineationes
modico pretio parabiles essent.
De futura operismagnitudine, et de tempore,
quo ad finem perduci posse videatur, difficile est
quidquam pro certo affirmare,
Quatenus equidem plantas Danise cognitas
habeo , putaverim hie reperiri 1600 cotyledoneas;
itaque quum in regionibus septentrionalibus duplo
major sit acotyledonearum numerus, hse fere 3200
efficient. Universus igitur plantarum numerus, et
cotyledonearum et acotyledonearum, quse in Floram
Danicam erunt recipiendse, efficiet ad
5000. Jam igitu r quum ex plantis phanerogamicis
circiter 1200, ex cryptogamicis vero 900
receptæ sint; ex illis 400, ex his vero 2300
adhuc restant. Itaque ex plantis perfectioribus
non nisi quarta pars restât,* ex imperfectioribus
vero non nisi quarta pars delineata est. Quo minus
autem vera numeri ratio servata fuerit, eo factum
est, quod primi editores non satis animadverterant,
quanto plures Fungos, Muscos, Algas &c., quam
alia plantarum genera procrearent regiones septentrionales,
et igitur illarum non nisi paucas recepe-
runt. Vahlius quidem id corrigere studuit, et
plures harum plantarum in e is , quos edidit Fasci-
culis repræsentavit; et postea id in pluribus etiam
factum est, ita ut singuli Fasciculi tricenas tabulas,
quæ plantas cryptogamicas exhibent, in singulis
binas vel ternas species, contineant. Nihilominus
tamen in posterum necesseerit, ad id quod omissum
est compensandum, ut plures etiam recipiantur.
Jam quum exposuerim, quomodo ortum sit
et processerit opus, etquid spei sit, fore ut ad finem
perducatur; restât ut dicendum videatur, quæ causa
fuerit novæ hujus nomenclaturæ edendæ, et quid
in ea conficienda secutus sim.
Multi videlicet mihi auctores fuerunt, ut earn
ederem, et ipse intellexi, quam sit necessaria;
quum et in nominandis plantis nonnulla in Flora
Danica peccata sint, et pro accuratiori plantarum,
quæ ho die est, cognitione, multa genera dividenda