)lucvalia maiora. 8 . F o lia in v o lu -
Huic speciei in Synopsi Hepaticarum nostra p. 227 et
p. 720, adnumerantur nonnulla specimina sterilia quae tamen
dubio quodam adhuc premuntur et quae paucis verbis adumbrare
iuvat.
Iam in textu nostro diximus, inter specimina originaba
Swartziana, quae nobis videre contigit, varietates levioi’es
reperiri, quae foliorum situ magis minusve deflexo, vel statura,
vel foliorum apice rotundiore, vel validius dentato,
characterem paullo obnubilant. Quare difficilius est cerlas
varietates enumerare, et nostri libelli indoli satisfacere credimus
si nonnullas observationes hic addimus.
Vìanta vincentina est minor, angustior, magis imbricata,
Joliis humidis deflexis. Pianta e Nova Holiandia est minor
at angustior quam forma originalis, foliis paullo arctius
imbricatis et statu húmido deflexis, margo ventralis non
tam longe decurrit et in processum basalem transit. Siccitate
folia fere convoluta sunt.
Maiori discrimine premuntur plantae, quae in Synops.
p. 227. e Borboniae insula (Bory), et p. 720 è Guadelupa
insula (Hb. Mougeot. n. 281) e Mexico (Liebman) et e Columbia
(Moritz) enumerantur. Pianta Boryana, (sub nomine
Ig. tricrenatae Bridel in Hb. Weberi) sterilis est, habitu ad
M. tridens accedens, sed folia longiora et dentes minores
et amphigastria paullo diversa habet. Huic plantae accedit
pianta Guadelupensis Hb. Moug., quae folia basi ventrali
dilatata, apice truncato.— minute tridenticulata vel subrotunda
bidentata sive integerrima, latiora et minus falcata
quam in M. stolonifero habent. Plantae Mexicanae, a cl.
Liebmano allalae quasi forma intermedia inter M. lie h manianum
et stoloniferum videntur, tamen priori potius ex
sententia nostra adnumerandae sunt. Plantae Columbicae,
quas e Meridia cl. Moritz attulit, ramilicatione fasciculata
magis M. stolonifero conveniunt; a M. liebmaniano recc-
dunt foliorum dentibus minoribus, amphigastriis. maioribus,
margine magis crenatis vel interdum denticulatis.
45. Blastigobryiini tridens N. ab Es.
M. caule procumbente suhfexuoso dichotomo, fo liis
imbricatis ovato-oblongis basi convexis apice explanatis
truncato - tridentatis dentibusque integerrimis, amphigastriis
approximatis quadratis truncatis subintegerrimis, fru c tu in
caule principali et in fa g e llis obvio, perianthiis conicis ven-
tricosis plicatis ore denticulatis.
M a stig ob ryum tr id en s S y n o p s . H ep a tic , p . 2 2 7 . n . 3 8 . a.
lu n g e rm a n n ia tr ìd e a s N. B l. e t R. H ep . la v . p . 2 2 8 n. 4 3 . N. ab E.
H ep . jav. p . 6 0 . n. 8 0 - a.
Habitat in lava insula in m u sc is (Bl urne in H b . N. L. L g . G.) S p e c im en fru-
ctiferum in Hb. N e e sia n o ad est.
Descriptio. Caulis 1-2- pollicaris et longior, gracilis,
teres, horizoutalis dichotomo - divaricatus; rami breviores
rigiduli patentes, apice obtusi inflexi. Flagella salis crebra,
ex apice ramorum brevia trilinearia, e venti’e caulis longiora
6 lin. ad pollicem longa et longiora, tenuia, subsim-
plicia, foliolis instructa ovato-lanceolatis integris 2-3-fidis-
que remotis et radiculis brevibus setaceis radicantia. Folia
3 /4 — 1 lin. longa, 1 /4 — 1 / 3 lin. medio lata, semiver-
11